De medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorium et rerum ex recensione Leonardi Targae.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1809
Licence: Public Domain Mark
Credit: De medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorium et rerum ex recensione Leonardi Targae. Source: Wellcome Collection.
82/532 page 64
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![cujuscunque is aetatis est, vix sanescit: si vero aut mens laesa est, aut nervorum facta resolutio, medi- cinae locus non est. Dejectionibus quoque si fe- bris accessit; si inflammatio jocinoris, aut prae- cordiorum, aut ventris j si immodica sitis; si longius tempus ; si alvus varia ; si cum dolore est, etiam mortis periculum subest: maximeque, si inter haec tormina vetera esse coeperunt. Isque morbus maxime pueros absumit usque ad annum decimum ; ceterae aetates facilius sustinent. ]Mu- lier quoque gravida ejusmodi casu rapi potest; at- que »,etiamsi ipsa convaluit, partum tamen perdit. Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt; aut si sub his, extenuato jam corpore, subito nigra alvus profluxit. At intestinorum laevitas periculosior est, si frequens dejectio est; si venter omnibus horis et cum sono, et sine hoc profluit; si similiter noctu et interdiu ; si, quod excernitur, aut crudum est, aut nigrum, et, praeter id, etiam laeve, et mali odoris ; si sitis urget; si post po- tionem urina non redditur, (quod evenit, quia tunc liquor omnis non in vesicam, sed in intestina de- scendit ;) si os exulceratur, rubet facies, et quasi maculis quibusdam colorum omnium distinguitur; si venter est quasi fermentatus, pinguis atque rugo- sus ; si et cibi cupiditas non est. Inter quae cum evidens mors sit, multo evidentior est, si jam longum quoque id vitium est; maxime etiam, si in corpore senili est. Si vero in tenuiore intestino morbus est, vomitus, singultus, nervorum distentio, delirium, mala sunt. At in morbo arquato, du- rum fleri jecur, perniciosissimum est. Quos lienis](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22033142_0082.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)