Nova legenda Anglie / as collected by John of Tynemouth, John Capgrave, and others, and first printed, with new lives, by Wynkyn de Worde, A.D. mdxui: now re-edited with fresh material from ms. and printed sources by Carl Horstman.
- Date:
- 1901
Licence: In copyright
Credit: Nova legenda Anglie / as collected by John of Tynemouth, John Capgrave, and others, and first printed, with new lives, by Wynkyn de Worde, A.D. mdxui: now re-edited with fresh material from ms. and printed sources by Carl Horstman. Source: Wellcome Collection.
30/744 (page 22)
![f 1 De SANCTO H ENRICO 2 HEREMITA. X preclaro Danorum genere Henricus heremita originem duxit. Est enim Coket insula quedain in orientali Northumbrie plaga, per sexdecim stadia infra occeanum posita, a fluuio Coket non longe decurrente nomen trahens, que3 magno antiquitus monachorum col- 5 legio pollebat. Cum autem ad annos adolescentie perueniens ami- corum ductus consilio vxorem ducere et matrimonio consentire moueretur 4, nuptiarum imminente die coniugalis copula a domino per visum ei interdicitur ; castum immaculatumque ab hoc seculo se custodire, atque ad insulam in Anglia nomine Coket, diuinitus sibi io paratam, seruiturus deo cunctis diebus vite sue, proficisci iubetur. Qui statim relictis omnibus, parentibus suis et amicis, et que in mundo habere videbatur, apud Tynemutham viginti miliaribus a prefata distantem insula nauigio applicans, impetrato prioris assensu insulam adiit; et edificata parua edicula, in magna vite abstinentia 15 deo seruire cepit. Aliquibus annis per singulos dies panem exiguum et aquam gustans, ter demum in septimana cibum sumpsit; et tribus os ad loquendum reserauit. Per quatuor enim ante obitum suum annos, ordeum molari lapide in farinam redactum, aqua conspersum, in massas rotundas formauit, sole desiccauit, et esuriem suam tem- 20 perare consueuit. Cum enim peregrinationis gratia Dunelmum proficiscens, cimbam, qua Were flumen transire posset, paratam non inueniret; fusa ad deum prece, nauicula, resoluto quo ligabatur funi- culo, ab altera ripe parte ad littus in quo sedebat, applicuit; quam cum socio quodam intrans, sine remige confestiin transductus est. 25 Instigante totius mali incentore, maxima contra eum sue carnis temptatio adeo inualescebat, vt mori mallet quam sic laboriose contra stimulos carnis reluctari. Monachus insuper insule curam habens, verba aspera, contumelias, et obprobria quotidie sibi inferre non ces- sabat. Immensam tamen eius humilitatem, sanctitatem, ac deuo- 30 tionem continuam tandem admirans, pedibus eius prostratus pre- cibus ac lachrymis veniam suppliciter implorauit. Qui cum magna cordis leticia eum a terra eleuans, quicquid in eum commiserat alacriter indulsit: et quasi vnanimes effecti, spirituali dilectione extunc coniuncti sunt. Inter hec enim legati a parentibus et amicis ad eum 35 missi rogauerunt eum quatinus terram natiuitatis sue, parentes, amicos, et patriam illico visitare dignaretur. Quibus ille nullatenus acquiescens, pro vita eterna et Christo patriam temporalem [et] cog- natos cum mundo penitus se reliquisse asserebat. Illi autem dice- 1 Ed. in Act. SS. Boli- Ian. II. p. 424. The Saint is buried in Tynemouth, with S. Oswin. 2 T. Ue seruo dei H. et h. om. in T. 4 I. E. moneretur.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24878017_0030.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)