Nova legenda Anglie / as collected by John of Tynemouth, John Capgrave, and others, and first printed, with new lives, by Wynkyn de Worde, A.D. mdxui: now re-edited with fresh material from ms. and printed sources by Carl Horstman.
- Date:
- 1901
Licence: In copyright
Credit: Nova legenda Anglie / as collected by John of Tynemouth, John Capgrave, and others, and first printed, with new lives, by Wynkyn de Worde, A.D. mdxui: now re-edited with fresh material from ms. and printed sources by Carl Horstman. Source: Wellcome Collection.
733/744 (page 725)
![itaque monasterii pro eo instanter et deuote orantibus, meritis piissimi confessoris oculis eius uisus pleniore luce refunditur. Ipseque ad monas- terium suum cum multa exultatione et graciarum actione regreditur. T N villa que dicitur Caua, plebeius quidam homo de sue paupertatis exilitate diu nutriuerat et impinguauerat porcum, ut ipsum uenderet ac 5 de precio eius suas indigencias releuaret. Eiusdem autem uille pre- positus, homo improbe et peruerse mentis, in porcum pauperis oculos cupiditatis iniecit, suis eum uolens usibus delicatis et superfluis applicare, quem pauper suis necessitatibus deputarat. Porcum igitur noctu de casula sua clamdestina surreptione adduxit1, ipsumque inter duos emi- 10 nentes segetum cumulos, quos uulgariter ‘ meias ’ appellant, latenter abscondit. Die crastina pauper de sui porci amissione sollicitus, pre- positum, quem pre omnibus suspectum habebat, adiit : suumque dampnum lacrimabiliter exponens, et misericordiam petens, nichil ab eo nisi con- tumelias reportauit. Decreuit itaque homo ille ad beati Guthlaci suffragia 15 conuolare, quem multa deuotione amabat ipsumque annuatim uotiuis muneribus honorabat. Ex uehementi ergo et ualida presumptione con- iciens quod maliciose suem illius prepositus occultasset, atque furtum inficiando insuper ei uerborum iniurias irrogasset, rogauit beatum Guthlacum ut suam respiceret afflictionem, atque apud illum ‘ qui in celis 20 habitat et humilia respicit,’ qui^ liberat pauperem a potente, et pauperem cui non erat adiutor,’ de illato sibi dampno et iniuria expeteret ultionem. Vix orationem compleuerat: et ecce horrea, que inter magnos aggeres segetum porcum teneba[n]t absconditum, subito corripiuntur incendio, ita ut domus prorsus euanesceret in cinerem et fauillam. Porcus autem ita 25 illesus inuentus est, ut nec vnicum eius pilum flamme uoracitas attigisset. AN no duodecimo regis Stephani Reginaldus de Cornubia strenuissimus miles, socius Comitis Gandensis, adeo efferata rabie seuiebat, ut socios dentibus et unguibus appeteret: ita ut etiam in mortem nepotis sui, qui ei familiarius assidebat, frequenter illum demenda excitaret. 30 Hic ad ecclesiam beati Guthlaci adueetus est: cui cum quedam crux processionalis ad osculandum et adorandum offerretur, eandem dissol- uisset in frusta, nisi de manibus eius tempestillius raperetur2. Dum autem euangelium legeretur, prefatus miles subito in hec uerba pro- rumpit : ‘ Deo gracias; tibi gracias ago, deus.’ Cumque aliquantulum 35 quieuisset, sue menti plenissime restitutus, reuertens ad propria se sanc- torum fratrum precibus humiliter commendauit. IN uilla que dicitur Coueham, preerat eiusdem loci ecclcsie sacerdos quidam conuersationis honeste. Iste quadam speciali affectione beatum Guthlacum iugi memoria recolebat, vnde ad honorem ipsius 40 basilicam mirabili artificio construens, usque ad positionem tecti editi- cium consummarat. Porro quia prouincia illa exuberat quidem frugibus, sed lignorum materia non habundat: conducta naue Vmbrum fluuium transiit, nauemque lignis, incepto edificio competentibus, onerauit. Cum 2 Here ends the text in Boli., the rest being lost. 1 r. abduxit.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24878017_0733.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)