De hepatis abscessu : dissertatio inauguralis medico-chirurgica ... / auctor Clemens Botschen-Horst.
- Botschen-Horst, Klemens.
- Date:
- 1835
Licence: Public Domain Mark
Credit: De hepatis abscessu : dissertatio inauguralis medico-chirurgica ... / auctor Clemens Botschen-Horst. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
25/36 (page 25)
![batur aeger. Praescripta sunt hoc tempore medic&raenta onmi bihorio sumentia ct pilnlac ad alvum deponendam, octo hirudines medicinales in latere dextro applicandae. Hebdomade quarta aegrotationis aeger tumorem in hy- pochondrio dextro, intumesceutiara abdominis percepit, praeterea diarrhoea profusa, sanguinis per urinam emis- sio cum dolore urente in peno iutrabaij quod res ita in pejus mutaret, ut aegrotus e lectulo surgere sua sponte non posset. In febrem intermittentem quartanam tem- pore promeridiano eadem hora revertentem incidit, quae post quintam accessionem, pulvere a medico praescripto assumto, non revertebatur. Hirudines medicinales ante quaiuordccim dies repetitae sugere nolebant. Alvus fusa, spumosa, colore subviridi, cum floccis subalbidis mixta, iu faecibus aeger partem membranaceam se vidisse di- cit, multa sputa exscreata sunt tussi, quae aegrum nocte conquiescere non passa, prima luco vero minuebatur. ]ii tumore lateris dextri per octo dies fomenta c farina se- minum sinapeos ct polenta avenacea imposita sunt. Ante paucos dies aeger vomitu tum sponte, nullis as- sumptis, tum post cocnam laboravit et vel materiem ama- ram atque aeruginosam, vel cibos ingestos reddebat, ct tali rerum statu permanente et progrediente in nosoco- mium caritatis deportatus die XX. Maji vespere hanc morbi effigiem praebuit: Facies pallida, cutis sicca, pul- sus per horae sexagesimam partem 116 micans, lingua humida, pura, abdomen tensum, inflatum, praecipue iu regione hypochondriaca dextra, dolor pungens hoc iu loco, margo hepatis inferior prominet, fluctuatio tumoris lateris dextri. Praescriptum est claeosaccharum macidis in decocto althaeae. d. 21. Maj. Alvus quinquies laxata, dolor non exa- cerbat.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22482994_0027.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)