De adipis genesi pathologica : dissertatio inauguralis medica ... / publice defendet auctor Bernard. Sigismundus Schultze ; opponentibus M. Schultze, W. Arndt, W. Lohsee.
- Schultze, Bernhard Sigmund, 1827-1919.
- Date:
- 1851
Licence: Public Domain Mark
Credit: De adipis genesi pathologica : dissertatio inauguralis medica ... / publice defendet auctor Bernard. Sigismundus Schultze ; opponentibus M. Schultze, W. Arndt, W. Lohsee. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
18/66 (page 8)
![poliis forma ia sanguinem transire et deinde iterum lipylo oxydato conjungi posse: sed quod defendit, hac una ra- tione adipem a sanguine excipi posse, id refutandum est. Primum enim non seraper bilis reactionem alcali- nam habet, et in primis non post magnum potus acidi haustum, ubi non solum neutralem, sed vel acidam eam invenit C. A. S. Schultze®). Deinde vero obsenmtionibus multis quas equi- dem repetii, constitutum est, saepissime chylum anima- lium, brevi postquam adipem ederint, magnam copiam adipis guttarum suspensam continere. Ita nuper vidi chylum Erinacei europaei, qui brevi ante mortem gallinulam in butyro coctam comederat. Colorem album lacti similem prae se tulit et sub microscopio conspici in eo poterant multae guttae adipis suspensae. Quum vero a chylo in sanguinem apertus transitus pateat, in sangumem etiam adipes neutros pervenire posse, nihil est, cur negetur. In aegroto corpore etiam saepe adipis neutri magna copia in sanguine invenitur*), quamquam normali statu plerique in saponis formam redacti sunt, quod per alcalinam naturam seri sanguinis effici videtur. Adipis cum alimentis invecti resorptionem et assi- niilationem pro pathologica adipis depositione maximi mo- menti esse liquet*). 0) In praelectioiiilms physsinlogicis. 7) Virchon-, Beitrage ziir experim. Patliol. Heit 2. p. /2. Thomson et Buchanan, Loml. nied. gaz. 1844. Ocfoh. Fz. Simon, Arcli. der Pharm. Band 18. pag. 35. 8) Fz. Simon, n>edic. Chemie 11. 1842 p. 229. *) Attamen aucta ad libitum pinguedinis extrinsecus assum- ptae copia non omnis ab organismo a.ssimilatur, sed a Boussingault (Ann. de Chim. et de Phys. 3. Ser. f. 19. p. 117—125) experimentis probatum est, resorptionem adipis in intestinorum superlicie certo temporis spatio cer- tos fines non egredi, adij)emque rernjuum, si major copia as.sumpta erat, cum faecibus excerni. Etiam Traube novissimo tem]>ore (Vircbo^v u. Beinbardt .\rcbi\ IA . II. I.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22382859_0020.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)