De adipis genesi pathologica : dissertatio inauguralis medica ... / publice defendet auctor Bernard. Sigismundus Schultze ; opponentibus M. Schultze, W. Arndt, W. Lohsee.
- Schultze, Bernhard Sigmund, 1827-1919.
- Date:
- 1851
Licence: Public Domain Mark
Credit: De adipis genesi pathologica : dissertatio inauguralis medica ... / publice defendet auctor Bernard. Sigismundus Schultze ; opponentibus M. Schultze, W. Arndt, W. Lohsee. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
58/66 (page 48)
![telarum normalium vel pathologicarum cellulas elementa- res mutari posse in cellulas granosas, ita ut jure aliquo suspicari possimus, in iis quoque cellulis, de quibus non jam demonstratum est, idem tamen conditionibus certis fieri posse. Neque minus illorum virorum disquisitionibus constitutum est, praeter metamorphosin adiposam cellu- larum ad aliquam telam normalem aut'abnormem pertinen- tium nonnunquam pathologice oriri focum perpetuum evo- lutionis cellularum granulatarum (Conf. nr. 18. pg. 47). Ad. 2. In tumore illo cerebri vidimus ex cellulis eandem formam prae se ferentibus prodeunte evolutione oriri cellulas granosas et fibras. Difficillimum est, in- vestigari, quibus conditionibus diversa illa evolutio effi- ciatur. Virchow^^®) de hac re dicit: ,,Worin der Grund liegt, dass von zwei ganz gleichen jungen Zellen die eine diesem, die andere jenem Typus folgt, ist vorlaufig nicht zu ersehen: es scheint aber, dass das Quantum des in den Zellenraum aufgenommenen Materials die Bedingung fiir diese und jene EnUvicklung abgiebt.“ Mihi vero in diversa quantitate blastematis intussuscepti primum sym- ptoma diversae evolutionis potius quam conditio sita esse videtur. Oriri autem illam evolutionis digressum ex diversa natura nucleorum credo, qui necessario diversas cellulas producere debent. Neque vero ulli thesi neque chemicae neque physicae repugnat, in eodem blastemate simul varia corpora praecipitari, quae cellulis formandis nuclei esse possint. Saepe etiam eo effici potest diversa cellularum evolutio, ut nuclei earum non eodem tempore ex blastemate orti sint, sed altera pars tum, quum bla- stematis constitutio jam mutata erat. Si igitur a virtutibus chemicis aut physicis nucleo- run» cellularum pendet, quonam modo se evolvant, quae- ritur, unde praeterea eveniat, ut adeps in cellula appa- reat. Certae conditiones ]iro depositione adipis in cellulis non jam inventae sunt, nec aliud quid scimus, ac niti 110) I. c. p. 199.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22382859_0060.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)