De adipis genesi pathologica : dissertatio inauguralis medica ... / publice defendet auctor Bernard. Sigismundus Schultze ; opponentibus M. Schultze, W. Arndt, W. Lohsee.
- Schultze, Bernhard Sigmund, 1827-1919.
- Date:
- 1851
Licence: Public Domain Mark
Credit: De adipis genesi pathologica : dissertatio inauguralis medica ... / publice defendet auctor Bernard. Sigismundus Schultze ; opponentibus M. Schultze, W. Arndt, W. Lohsee. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
61/66 (page 51)
![cliowii observationibus constitutum est, adipis grana in cellulis granosis saepe per nietamorpliosin cliemicam cor- porum proteinosoruin in cellulis contoitoruni oriri. Si vero Vircliow contendit, hunc modum unicum esse, quo for- mari possint cellulae granosae, concedere non possum, quum demonstravisse in antecedentibus mihi videor infd- tratione quoque et chemica liberatione adipem granifor- mem apparere posse in cellulis. Ad tertiani quaestionem, quid valeat cellularum metamorphosis adiposa quoad earum vitam et quoad vitam organorum illorum, in quibus procedat, Virchow^^a) et Reinhardt*^®) respondent, metamorphosin adiposam cel- lularum esse metamorphosin retrogradam. Equidem contra puto, eam esse functionem plasticam ad excessum usque auctam. Si enim cellulam contemplamur quasi organon pro- prium, (neque vero aliter possumus, si agitur de cellulis pathologicis) et si reputamus, functionem cellulae esse, ut incremento organico membranae volumen augeat et sustineat materiarum commutationem inter fluidum exter- num et internum: invenimus, cellulae actiones vitales in ipsa metamorphosi adiposa valde augeri. Satis notum enim est, cellulas dum adipe granoso implentur, quod non nisi valde aucta materiarum commutatione fieri potest, vo- lumine etiam ita crescere, ut magnitudinem triplicem vel quadruplicem adipiscantur. Sed quum cellulae defunctae quoque, si in fluidum magis tenue ponuntur, extendi pos- sint, suspicari quis poterit, ita etiam in granulatione cel- lularum fieri. Neque vero unquam mechanice in triplum diametri extendi possunt cellulae, et ipse Reinhardt de- monstravit, cellularum granulatarum membranas non me- chanice tensas esse, quum eas aqua adhibita adhuc eadem ratione extendi vidisset, qua alias normales. Qua re evi- dentissime ipse demonstravit, cellulas illas dum metamor- phosin adiposam transeant organico membranae augmento excellentem illam magnitudinem adipisci. 122^ 1. c. ]) 144. 124) I. c. p m 32.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22382859_0063.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)