De adipis genesi pathologica : dissertatio inauguralis medica ... / publice defendet auctor Bernard. Sigismundus Schultze ; opponentibus M. Schultze, W. Arndt, W. Lohsee.
- Schultze, Bernhard Sigmund, 1827-1919.
- Date:
- 1851
Licence: Public Domain Mark
Credit: De adipis genesi pathologica : dissertatio inauguralis medica ... / publice defendet auctor Bernard. Sigismundus Schultze ; opponentibus M. Schultze, W. Arndt, W. Lohsee. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
62/66 (page 52)
![Neque vero infitiari posse mihi videtui-, si cujusdam organi aut pathologicae formationis cellulae adipose mu- tentur, ultimum resultatum esse destructionem et, si ita nominari vult, retrogradam metamorpliosin ejus organi, quod a cellulis illis antea compositum erat. Minime vero probo conclusionem illam, quam facit Reinhardt^*^), qui de folliculis Grafianis haec dicit; „Der Follikel ist entscliieden in derRiickbildung bcgriffen, dalier kann er aucb wolil nur Riickbildungsformen von Zellen enthalten.“ Ut enim exemplo utar, folliculus et om- nino organon quoddam a cellulis ita formatur, sicut civitas a civibus. Functioni suae normali organon praestat eo, quod organa elementaria, cellulae, suum incrementum communi subjiciunt. Idem in civitate. Si vero civitas dissolvitur, num singulos cives simul dissolvi opus est‘? Minime. Contra rei publicae sumptibus et detrimento suas res augentes, illius ruinam efficient. Eodem modo in dissolutione organi cujusdam singulae cellulae ad universum organon se habent: dum enim a functione sua normali emancipantur et singulae suum incremen- tum neglectis rebus communibus augent, organi illius de- structionem efficiunt. Ita res sese habet in metamorphosi adiposa cellularum. Sed jam finis imponejulus disquisitioni processuum maxime reconditorum. Reliquum est resultata opusculi et quas de adipis genesi ego sententias sequar, paucis referre. 1) Ex alimentis pinguedinem continentibus adeps et neuter in forma guttarum et in forma saponum in chylum transit. § 4. 5. 2) Ex alimentis non adiposis nitrogenio carentibus adeps in corpore anitnali sano generari ])0(est.' §. 6. 3) Albumen et alia alimenta proteinosa organismus in statu sano in adipem mutare non jtotest. §. /.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22382859_0064.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)