Dissertatio historico-medica inauguralis de morte nigra, pandemia seculo XIV / [Arnold van Gennep].
- Arnold van Gennep
- Date:
- 1846
Licence: Public Domain Mark
Credit: Dissertatio historico-medica inauguralis de morte nigra, pandemia seculo XIV / [Arnold van Gennep]. Source: Wellcome Collection.
24/72 page 12
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![alii, idem patienti, perniciosum erat, et. alter ab alterius curatione morbo inficiebatur, et plurimam stragem hoc edidit, et multae domus habitatoribus erant privatae, brutis etiam una cum dominis pereuntibus. Omnium autem pes¬ sima erat desperatio: quum enim aliquis se morbo prehendi animadverteret, nulla spes sa¬ lutis relinquebatur , sed in desperationem versi, se ipsi negligebant,, et repente moriebantur, animi dejectione magnum momentum [periculo¬ sum] morbo addente: ista igitur morbi forma atrocior erat, quam quae verbis exprimi possit; unde maxime declaratum est, non esse aliquid hominibus familiare, eorumque naturae conve¬ niens , sed aliud quid , a Deo hominibus illatum ad castigationem: et multi exinde meliores facti sunt castigatione, non solum illi, qui mortui sunt, sed et quotquot morbum superassent: ab omni enim vitio illo tempore abstinebant, et de virtute solliciti erant, et multi facultates suas pauperibus distribuebant, vel antequam mor¬ bus in se invaderet. Quodsi quando animad¬ verterent se prehendi, nemo erat tam durus, quin poenitentiam demonstraret peccatorum suo¬ rum, et apud tribunal illud aliquem praetextum sibi pararet, quo a Deo salvaretur, nisi valde](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b30356416_0024.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)