De historica medicinae explicatione. Prolusio academica.
- Becker, Ferdinand Wilhelm, 1805-1834.
- Date:
- 1830
Licence: Public Domain Mark
Credit: De historica medicinae explicatione. Prolusio academica. Source: Wellcome Collection.
17/68 page 3
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![qui in variis Naturae animadvertitur phaenomenis transitum, in iis quoque fieri, quae per homi¬ num intelligentiam confecta sunt, demonstratum est: ita ut generis humani historiam, tum quod ad rei publicae spectat administrationem, tum ratione habita notionum quae vigent circa res divinas atque humanas, certum quendam exhi¬ bere progressum nemo dubitet qui aequo atque pio animo veri reperiendi studio ardeat. Quem quidem progressum, ut in Philoso¬ phiae historia a nostratibus optime expositus est, eadem in caeteris doctrinis ratione fieri consen¬ taneum est: quae ratio qualis in Medicina sit, nostram de hac re coniecturam hocce commen¬ tario indicare potius quam exponere propositum habemus. Qua in quaestione in libertatem nos- met vindicemus tam ab ea subtiliorum rerum scrutatione, quae sententias generales ab intel¬ lectu removeat, quam a deplorabili illa obscuri¬ tate linguaeque ambiguitate qua involuti, spreta rerum apertarum cognitione, inania nonnulli de¬ clamant verba, et ad mystica confugiunt com¬ menta, pessime ita parati et ad tractandas quae¬ stiones reconditiores et ad interpretanda singula ,quae historia exhibet phaenomena. [i*]](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b30372458_0017.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)