Commentatio exhibens disquisitionem an ars obstetricia sit pars chirurgiae? : quam in honorem viri Jac. Christ. Gottl. Schaeffer ... ad celebrandum diem XVI Julii / edidit auctor Ed. Casp. Jac. de Siebold.
- Eduard Caspar Jacob von Siebold
- Date:
- 1824
Licence: Public Domain Mark
Credit: Commentatio exhibens disquisitionem an ars obstetricia sit pars chirurgiae? : quam in honorem viri Jac. Christ. Gottl. Schaeffer ... ad celebrandum diem XVI Julii / edidit auctor Ed. Casp. Jac. de Siebold. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
15/72 (page 7)
![USUS cognitio nos omnino fugit t). Quanto pretio artis medicae initiis usus solus liabitus sit, ex eo elucet, quod ex saeculi superioris medio de- mum pliysiologiam nomine suo dignam per celeberr. Hallerum accepi- mus et summo cum jure meditatio et cogitatio his praecipue temporibus vigere incepit m). '§■ 5. E quibus rebus apparet, medicinam, quam ab initio a veteribus ex-, cultam videmus, in hominibus tantum sanandis versari in eoque omnem suam posuisse operam. Postquam vero ars et doctrina facta regulis qui- busdam et certis artis praeceptis instructa est, tres praecipue partes ejus erant: una, quae conveniente vivendi ratione omnibus prospiciebat, qua in re excelluit praecipue Pythagoras n) discipulosque suos docuit ceilas vitae regulasj altera erat pars, quae sanabat manibus vel instrumentis, chirurgia: tertia, quae utebatur remediis internis, therapia, quae interna dicitur o). His rebus succurrebant hominibus aegrotantibus vel vitam l) Quamquam physiologia et pathologia mutua inter^ se jactent crimina, quum altera alterius excuset inscitiam. Couf. Rudolphi Grundrifs der Physiologie. Band I. Berlin 1821. 8* §. 13. pag. 6 et 7* mj Georg. Baglivi opera omn. editio accuratiss. Lugd. Batav. 1745. 4. lib. I. cap. II. §. 1. “Necessitas medicinam invenit, experientia perfecit. Quae quidem prima aetate rudis erat ac stupida; progressu vero temporis, accedentibus indies novis obser- vationibus sibique mutuo facem quasi praeferentibus c^mcta praesertim regente ac moderante rationis lumine, liberalis facta et erudita.” n) Dan. le Clere; Histoire de la medecine. Amsterd. 1723. 4. prem. part. liv. II, Th. 1\. p. 91. “II faut, disoit-il, ponr se bieu porter s’accot\tumer u la nourriture la plus simple, et qu’on peut trouver par tout.” Jamblichi Chalcidensis de vita pythagorica. graece et lat. notis perpet. illustr. a L. Kustero. Arastelod. 1707. 4* cap. 34. p. 89- o2 Celsus 1. 1. lib. I. praef. pag. 3. “Iisdem toni])orib»is in tres partes mediciun diducta est; ut una esset, quae victu; altera, quae niediriiinentis; tertia, quae manu mederetur. Piimam h«<TirrtKHy, secundam , tertiam Graeci nottuuuveruut.”](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22373007_0017.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)