Licence: Public Domain Mark
Credit: Joannis Johnstone ... Oratio Harvaeana, MDCCCXIX. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Royal College of Physicians of Edinburgh. The original may be consulted at the Royal College of Physicians of Edinburgh.
24/38 (page 24)
![unquam in eo vel prudentiam, vel industriam, vel fidem desideraverit. In libro autem qui incudi ab ipso saepe redditus erat, et post mortem, uti ipse jusserat, praelo commissus est, animus senis tan- quam in picta tabella clarissimi plenissimeque ante oculos legentium positus est. Non est cur dissi- mulem, saepiusculi mihi opus illud legenti, in men- tem venisse Hippocratis, cujus quidem verba haud inepte ei praefigi potuerint, toutov tov Irjrpbu Irruptu? t7raiveoiy.i rov crpKiKpa. dfj.upTQVTot., to Se aKpifie? oXiya- kis €ctti KOLTifew. Abditis de causis minime soli- citus, in iis quae minus difficiles habent explicatus observandis, nullum non studium impendit. Ali- orum salute, et aliorum interitu doctior factus, perniciosa medicamenta a salutaribus discrevit. Quod proximum vero aut etiam verisimile fuit, caute prudenterque amplecti maluit, quam verum ambitiose scrutari. Artem quippe suam ita com- paratam esse credidit, ut non solum conjecturae, verum etiam experientiae, medendi rationes haud semper respondeant. Hinc ut suam sive scien- tiam, sive felicitatem jactet, tantum abest, ut se officium saepe suum, minus quam vellet explevisse, vehementer ei doleat. Altissime in animo ejus insederat sapientissimum illud Aretsei praeceptum, £\)V0lJ.oipT6lV 7T\V l7]7p€ir)V 77} %OL77CDVV) T7JS* (f) J<nO£ OLpHT7QV, ea tamen lege ut medicus simul meminerit, ayaQrjV hibarKOihov elvca 7r\v 7relpr\v.* Quae cum ita * De Morb. ac. lib. I. c. 2. lib. II. c. 10.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21917139_0026.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)