Volume 1
[Hippokratous kai allōn iatrōn palaiōn leipsana] : Hippocratis et aliorum medicorum veterum reliquiae / / mandatu Academiae regiae disciplinarum quae Amstelodami est edidit Franciscus Zacharias Ermerins.
- Hippocrates
- Date:
- 1859-1864
Licence: Public Domain Mark
Credit: [Hippokratous kai allōn iatrōn palaiōn leipsana] : Hippocratis et aliorum medicorum veterum reliquiae / / mandatu Academiae regiae disciplinarum quae Amstelodami est edidit Franciscus Zacharias Ermerins. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
37/896
![opinatus est excerptas esse e Prognostico, eique postea adstipulatus est Littreus, licet primo mecum aliisque idem statuentibus consentiret. Quam quidem quaestionem eo loco attingam, ubi de Prognostico videndum erit. Equidem nunc hoc dicam, titiilum KccdKai TpoyvuaiEg mihi videri antiquum esse et plurimos locos, de omnibus enim confidenter affirmare non ausim, sed longe maiorem numerum locorum in Prognosticum receptorum fragmenta esse veterum illarum Praenotionum Coacarum, quas veri simile est altemm fontem referre, unde liaustae sunt illae sententiae, quae liodie sub vetusto illo titulo circumferuntur et quae ea forma, qua nunc eas possidemus, certe multo post Hippocratem demum exstiterunt. Nolim tamen affirmare non plures esse locos inter Coacas, quam qui in Prognostico legantur, qui ex eodem fonte flu^yerint; idem nescio nuni forte aliquot ex optimis eorum locorum, quos e primo fonte, de quo dixi, ortos esse opinor, item ad veteres illas Praenotiones referendi sint. Est enim difficile subinde de locis singulis indicium; sed si quis contendat, Coacas 47. 66. 72. 125. 142. 150. 151. 152. 161. 172. 207. 425. 426. 427. 476. 481. 599. forma orationis et materiae pondere et prognostica ratione cum iis, quae in Prognosticum compositae sunt, magnopere convenire et ex eodem fonte prodiisse videri, ego argunienta nulla noverim, quibus contrarium verum esse demonstrem. Coniicio igitur, Hippocratem edidisse Kccci>ca.g 7rpoyvu<nag, quarum fragmenta, alio mode quam in vetusto illo libro disposita, in praenotionibus, quas hodie possidemus, superesse. Sumo autem Hippocratis opus fuisse propter istorum locorum dictionis cum Hippocratea similitudinem, quum in Prognostico hie illic dissimilitudineni quamdam apparere postea sini ostensurus. Sed insuper credo, aliorum Hippocratis librorum fragmenta, sed pauciora, his sententiis in- termista esse. Nimirum maximopere me advertit aliquid: in libri de victu acutorum partis germanae § 17. legimus: S'ta, ravrag ovv rag TrpoCpdcTiag x,cil Erspag roiciuTcig an /xcckXov ol oX^ci T^fiai TTtddvifjai xpsofisvoi efiS'opLal'oi koa eti bXiy^^fzc pure pot 6vt^(J>cou(JI , ol jxiy roi Kcul ryjv yvufj^'^v (^Xci^hrsg ^ ol Ss. utto rijg bpSo7n/of>;g re >cccl rou piyx^ovg aTOzviyivreg. [Ldkd S's roug roiouroug ol ctpx^a.'ioi /3Ajfrou<? ivo^i^ov sJvai §tci ro^e fidXi- crct • Qu% ij-zcicTTa, J~£ on aTroQavovrcov auruu >j TrXeupyj TreXi'ij £up[(TK£Tai, r/ieKov ri TrX-^yvj. ctiriov S'e rourou t6§£ iarl, on Tvplv XuSijvai ri^v o^uvvjv Svi^aycouo'i. Coaca vero 400., cum qua sequens 401. unum continuum locum refert, legimus: >jv fzev ovv <y06§pci (pXeyfLVjvooai ccl dopral^ uare Trpoaxa^vidBcii crpog to Trksvpb]/, 'TrctpaKvovTcn ret Kara, rou- zo TO f/Jpog Tou (TufzciTog xai Trekiu/xaTa Tcpl T)^y TrXsupvjV e^co yiyveTai ■ TOUTOug EKciKsov ol ixpyodoi (3X>fT0ug x. t. A. Itaque aut ego insigniter fallor, aut Coacae illae ab eodem auctore sunt conscriptae, a quo liber de victu acutorum, i. e. ab Hippocrate. Loci citati non sunt interpolati, non vitiosi, alter non ad imitationem alterius expressus est, sed eadem res, quae sponte singulos locos describentis menti obversabatur, utroque traditur. Quodsi orationem Coacarum istarura cum oratione libri de victu acutorum conferimus, Grae- citas cum Graecitate adeo convenit, ut vix sit ovum ovo similius. Hoc igitur T£Xf/,>fpfcp usus Coacas 400. 401. Hippocratis ipsius verba continere certum iu- dico; quin inviti cogimur ita de iis sentire. Sed simul iam probabile fit sententias in Progno- sticuni translatas item Hippocratis esse, cuius opus esse non posse Prognosticum postea plu- ribus argumentis demonstrabo. IV](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24757068_0001_0037.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)