Volume 1
[Hippokratous kai allōn iatrōn palaiōn leipsana] : Hippocratis et aliorum medicorum veterum reliquiae / / mandatu Academiae regiae disciplinarum quae Amstelodami est edidit Franciscus Zacharias Ermerins.
- Hippocrates
- Date:
- 1859-1864
Licence: Public Domain Mark
Credit: [Hippokratous kai allōn iatrōn palaiōn leipsana] : Hippocratis et aliorum medicorum veterum reliquiae / / mandatu Academiae regiae disciplinarum quae Amstelodami est edidit Franciscus Zacharias Ermerins. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
63/896
![autem aegrotantibus dyseuteriae istae et tenesmi et lienteriae acciderunt, quin etiam hydro- pes, quorum unumquodque vel cito mortem attulit vel nihil profuit. Parvae in cute efflore- scentiae non sufficientes ad iudicium, vel tumores ad aures item morbo tollendo impares. Ita ex omnibus quidem morbis hac constitutione ortis perierunt, maxime tamen ex his subtertia- nis, in primis vero aetate iuniores, pueri, infantes. Uno autem signo, urinae difficultate, magna fieri solebat morbi in meliorem partem mutatio, licet ipsa strangiiria diu perseveraret et moleste ferretur; urinae vero prodibant multae, crassae, variae, rubrae, pure mistae cum dolore. Hi vero omnes salvi evaserunt. Hue usque habemus descriptionem alterius constitutionis, in qua nihil desideras quod attinet ad orationis puritatem, reruraque nexum. Sequuntur vero iam 11. 12., quas interpolatas esse certum est. In § 11. habemus quinque sententias, quae forniam referunt aphorismorum et oratione omnino conveniunt cum sententiis illis brevibus, e quibus magna pars aphorismorum, qui vocantur, et partes nonnul- lae epidemiorum spuriorum, sexti praecipue, constant. Cum epidemiorum descriptione nnllo nexu tenentur, ex declamatoria orationis forma constat eas ab alia manu esse, quam enarrationem morborum, et a recentiore interpositas. Argumentum postremi membri sententiae quintae con- venit adeo cum parte Aph. s. 1. Ad tertiam sententiam huius capituli Gal. (p. 147 comm.) citat Prognostici locum TTpoyiyvuKixcov yap Kal TrpoXiywv k. t. A. propter similitudinem rerum. Cum § 11. minime cohaeret 12», sed argumenti alius est; possis omnino defendere velle materiem quodammodo cohaerere cum primo illo et secundo aphorismo § 11^*^, sed nexus tamen admodum laxus est. In § 11. in locorum singulorum oratione nihil est, quod pro eo dicendi genere ineptum est. Sed res non ita se habet in hac § 12=*; in adn. iam dixi de miro nexu inter principium ^ et (ppsvtriKOiai fzh (TTraafiof, quod significare debebit (pp£viTiKo7(Ji /ih (JTraafLOvc; 7rpo(jT^[LCLivou(7i; sed miro modo etiam cum superioribus connectitur •/cctl luSsa, i7rav£fjL£0U(7i, quod fere est pro >icii £K toutccv luS'ea £7riX]/£fi€0U(7i. — In seqq. pro eo rursus dicendi genere, quale in interpolatis illis in libris spuriis epidemiorum, nihil magnopere re- quiris; sed praesagia ipsa partim parum sunt firma. Postrema capitula Prognostici §§ 44. 45. 46. quoJammodo in mentem tibi revocantur banc § 12. perlegenti; certe argumentum cum illis cohaeret, licet modus, quo hae res ibi proponantur, sit melior. Itaque certum est § 11. 12. cum epidd. descriptione minime cohaerere, orationis genere ab ea differre, interpolatas esse. Hue usque animadverto quidem aliquam orationis diversitatem inter § 11. et 12., sed haec non tanta est, ut non possint omnia in his capitulis ab eadem mauu profecta esse; sed quum plura eiusdem generis infra legantur, nunc haec sufficiant; postea interpolata alia cum his conferemus. In tertia KCirci(7Td,(J£i, quae perinde ac duae superiores in Thaso depingitur, hiemalis summatim fuit tempestas, frigida, sicca. Ante Arcturi ortum (12. sept.) multae pluviae, venti aquilonii; circa aequinoctium auctumni et ad vergilias usque parvae pluviae austrinae. Hiems borealis, sicca, frigida, venti vehementer flantes, nives. Ver itidem boreale, siccum; circa aestivum solstitium pluviae parvae, frigora magna ad canem usque (16. Julii). Post canem ad Arcturum usque (12. Sept.) caiores intensi, continui, vehementes, pluviae nullae, venti anni- versarii spiraverunt. Circa arcturum ad aequinoctium auctumnale usque pluviae austrinae.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24757068_0001_0063.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)