De vis vitalis et vitae processus theoriis : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Guilelmus Schütz.
- Schütz, Wilhelm.
- Date:
- 1847
Licence: Public Domain Mark
Credit: De vis vitalis et vitae processus theoriis : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Guilelmus Schütz. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
22/32 (page 22)
![n Post Galeni tempora usque ad Par a celsum vix quid- quam reperiamus, quod gravissimum theoriis sit. Memorari possunt Arabes, quorum nonnulli chemiam, magiam et astrolo- giam excoluerunt, et similitudinem quandam inter vitae et che- miam demonstrare tentarunt. Theophrastus Paracelsus (1493 — 1541). Primum quidem hoc fuit principium Par a celsi, ut demonstraret, na- turali* organicam ex germine et semine consilio et ratione interna evolvi; sed omnes vires, quae hanc evolutionem gignunt, quasi individualisat et personilicat sub imagine archaei. Fere has theorias propugnavit. Vim primariam esse Yliasterem, qui se evolvisset Ideos (ens primarium, Ides, thaos, Mysterium magnum, Yliades); in Ideo tres materias elementarias: salem, sulphur, mercurium, veluli omnes entes potentia neque vero actu (siculi in ligno imaginem) contineri; sed salem, sulphur, mercurium (non materias concretas) vi vitali esse ligata. Ex Ideo elementa prodire, quae ex materiis elementariis essent composita, aerem, aquam, ignem et terram. Processui evolutionis substratam esse mucilaginem, cujus putrefactione per humorem et calorem provocata vita nova oriretur. — Magnam vigere sympathiam inter rerum naturam externam (macrocosmum) et hominem (microcosmum). Nihil esse mortuum, omnia organica et viva; mundum] esse vivum universum (^cuor). Onmiui^ rerum perfectissimam esse hominem, qui omnes in natura vires in se ipso conjungeret. Comparationem inter macrocosmum et microcosmum astrono- miam appellat. Nutritionem, generationis processum repetitum ducit, quem etiam in chemismo ponit. Cum vero processum cbemicum haberet generationem organicam, chemismum et organismum idenlificavit. Archaeum (daemonem in ventre), censuit, onu^s metamorphoses in oeconomia animali producere. Causam proximam morborum esse mutationem proportionum elementorum, dum sal effervesceret, sulphur combureretur, mer- curius coagularet. Joannes Baptista Helmontius (1578—1044). Dum Ilelmonlius Paracclsi theoriam medicam castigavit, ipse systema](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22477846_0024.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)