Dissertatio inauguralis sistens casum singularem morbi tuberosi in nosocomio medico-chirurgico Gottingensi observatum / auctore Iosepho Adelson.
- Adelson, Joseph
- Date:
- 1822
Licence: Public Domain Mark
Credit: Dissertatio inauguralis sistens casum singularem morbi tuberosi in nosocomio medico-chirurgico Gottingensi observatum / auctore Iosepho Adelson. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
11/60 (page 11)
![cum continuo increscere videretur, et tum sua super cu- tem elevatione, tum excellente prae ceteris partibus ru- bore, faciem aliquid deturparet, non potuerunt parentes, quin vicinae urbis chirurgum ea de re consulerent. Qui quidem locale malum videre opinatus, remediis corroden- tibus et causticis repetita vice uti sese non abstinuit. In- certum haccene curandi methodo, an potius et sua sponte, sicuti prior femoris, hic quoque tumor temporis tractu disparuit', foveamque planam, reliquit, quae et postea con- spicua erat. Propemodum autem parentes sanam putabant filiam, quum tertio etiam unus in laeva nasi parte, et quatuor in gena sinistra tumores, pollicis circiter latitudine ab invi- cem remoti, eadem ac qua dextra affecta fuerat regione, prorumperent, dum a macula quasi rubra incipere vide- rentur. Tandem extremitates quoque eadem mala per- pessae sunt, quippe cum similia pedetentim tubera in dextri lateris primum brachio et antibrachio, deinde in femore et crure sese attollerent, lentoque passu pro- grederentur. Quia vero parentes mali diuturnitatem cognoverant, nec de doloribus, nec alia aegritudine infans querimonias agebat, imo ceteroquin sana credebatur, iidem a medico- rum consultatione ob rerum, quibus versabantur, angustias [?*]](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22340798_0013.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)