Dissertatio inauguralis sistens casum singularem morbi tuberosi in nosocomio medico-chirurgico Gottingensi observatum / auctore Iosepho Adelson.
- Adelson, Joseph
- Date:
- 1822
Licence: Public Domain Mark
Credit: Dissertatio inauguralis sistens casum singularem morbi tuberosi in nosocomio medico-chirurgico Gottingensi observatum / auctore Iosepho Adelson. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
41/60 (page 41)
![4* metsi harum differentias omittamus, ceteris-tamen, quae telangiectasiam comitantur, signis rite perpensis, sat dis- criminis enitet. Namque enim spongiosum, laxum, mol- lemque tactu tumorem constituit, qui facta compressione coarctatus, amotis digitis iterum tumet, inque inio fluctu- are videtur5 eoque sponte aut inscia manu aperto sanguis veluti ex spongia guttatim prolabitur et fungosae cruen- taeque excrescentiae inde luxuriant. Nec possum, quin hac occasione tumoris mentionem faciam, quem Alibert *) in foemina observatum sub no- mine Scrophulc cancereuse depictum nobis tradidit, cui maxima similitudo cum aegrotae nostrae tumore, qui.ge- nam obsederat, non deneganda est. Quod enim externum eius habitum attinet, sede, et magnitudine, et colore iis- dem fere gaudet, quin adeo parem cognosceres, nisi for- ma eius aliquid deflecteret, quae, etiamsi eo temporis momento cum nostro comparemus, quo in medio exulce- ratus, in reliquis locis sulcis, ut diximus, quasi exaratus erat (Tab. II.), inaequalior conspicitur, et in tubercula sin- gula magis distincta. — Quamvis vero illius foeminae morbi historia indigeamus, ut, siquidem haec vilioris mo- menti varietas sola non sufficit ad certum utriusque mali discrimen faciendum, uberiores differentiae notas eruere, ♦) L L. Alibert, description des maladies de la peau. — Li- vrais. IV, p. 228» planche 48. [6]](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22340798_0043.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)