Dissertatio inauguralis sistens casum singularem morbi tuberosi in nosocomio medico-chirurgico Gottingensi observatum / auctore Iosepho Adelson.
- Adelson, Joseph
- Date:
- 1822
Licence: Public Domain Mark
Credit: Dissertatio inauguralis sistens casum singularem morbi tuberosi in nosocomio medico-chirurgico Gottingensi observatum / auctore Iosepho Adelson. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
43/60 (page 43)
![lorum, quae tumorem componerent, substantia lardacea fu- erit, eaque ratione steatomatibus propior. — Ceterum memoratu dignum est, hac quoque degeneratione non pro- hibitum fuisse, quo minus sanguis effunderetur; et admo- dum doleo, non integram morbi historiam nobis relatam esse, ut cum nostra accuratius componere possem. Quodsi vero nostro in casu ad partes alfectas ipsius- que morbi initium ac decursum respicere libeat, quippe qui universali ex cachexia oriundus solam cutem primum cum substrata tela cellulosa aggrederetur, inque iis tubera produceret, quae squamis aut crustis obtegerentur, inque ulcera, ossa tandem ipsa herpetis exedentis instar eroden- tia, transirent, (quamvis id strictius de faciei nonnisi tu- more valeat) vix inficias ire possumus, eundem illorum morborum aliquam speciem prae se tulisse, qui diuturna labe cutem affligentes , chronicorum exanthematum seu impetiginum nomine comprehenduntur; neque ineptum igitur, neque a re alienum facere mihi videor, dum eo- rum. quem a nostro proxime distare iudicavi, examinem et distinguam. Et principe quidem loco ex iis impetiginibus, quae cutem non modo maculant, aut exasperant, sed tuberibus quoque nodisve tollunt, siquidem his regionibus hospes, Scandinaviae ille morbus, quem Radesyge vulgo appellant, [6*] /](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22340798_0045.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)