Specimen medicum inaugurale exhibens editionem libri Hippocratis De capitis vulneribus : quod ... offert Johannes Hendrikus Rutgers / [Hippocrates].
- Hippocrates. De capitis vulneribus. Latin
- Date:
- 1849
Licence: Public Domain Mark
Credit: Specimen medicum inaugurale exhibens editionem libri Hippocratis De capitis vulneribus : quod ... offert Johannes Hendrikus Rutgers / [Hippocrates]. Source: Wellcome Collection.
63/100 (page 43)
![Α»]«0ΤΑΎ10 Α1> LIBRUM HIPPOCRATIS DL CAPITIS VULNERIBUS. § i. Των άνΒρώτνων. — His quidem verbis liber hicce incipit in libris MSS. et editis Graecis omnibus · in Calvi vero et Gornarii interpre¬ tationibus Latinis nostris his praemittuntur nonnulla, quae, ne quis apud alios quaerere cogatur^ ex Gornarii editione describor «Nullum capitis vulnus leviter contemni debet. Saepe enim cutis sola contusa ferro aut alia aliqua re, si non diligenter et cum quadam cautione curetur: veluti si sanguis concretus non expur¬ getur j aut aliud quiddam negligatur, ulcus incrudescens non pa¬ rum molestiae exhibet et aliquando etiam febrem inducit: et medico quidem negotia^ aegroto vero periculum non minus affert. Verum hoc multo magis contingit si calvaria et cerebri membranae rum¬ puntur. Quare si non singula haec diligenter medicus curaverit, saepe mortis causa existit. Et de his quidem omnibus etiam alibi diximus ^ sed et nunc dicendum est. Primum igitur capite vulne¬ rato interrogare oportet per quid vulneratum sit; deinde quid homo fecerit ^ quum vulneratus fuit. Postea qua parte vulnus inflictum sit. Nam — cet.^' Haec quidem unde devenerint nescimus, cer¬ tum est in eo libri habitu , quali hodie possidemus, principio sane](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b30376737_0063.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)