De glandularum intestinalium structura penitiori. Dissertatio inauguralis anatomica / [Ludwig B. Böhm].
- Ludwig Boehm
- Date:
- 1835
Licence: Public Domain Mark
Credit: De glandularum intestinalium structura penitiori. Dissertatio inauguralis anatomica / [Ludwig B. Böhm]. Source: Wellcome Collection.
11/68
![CAP. I. GLANDULAE AG3II]VATAE, SEU PEYERI, SEU PLEXUS INTESTINALES. Plurimae glandulae, quae tunicae intestinorum intimae insident, ejusque inser- viunt functioni, quamquam a prioribus naturae scrutatoribus jam observatae, et in scriptis Pechlini, Willisii^ Glissonii, Malpighii passim sunt commemoratae, accuratiorem tamen desiderabant descriptionem et illustrationem. Peyerus primus examini penitiori eas submisit, creverat enim ejus aevo glandularum, quas prisca saecula parvi fecerant, aestimatio. Ea enim corpuscula glandulosa ia intestinis tenuibus obvia, quibus illud proprium est, ut certis locis in densum quasi agmen seu plexum coeant, quaeque nullius antea calamo sat exacte adumbrata erant, tam diligenter illustravit, ut, quae ejus nomine ornarentur, digna habita sint.*) Ancta est sensim eorum cognitio et glandulae, quas vocant Peyerianas, ab aliis scri- ptoribus in multis animalibus repertae sunt, id quod JIallerus uberius exposuit. **) Tantum vero abest, ut novi aliquid de penitiori earum structura traditum sit, ut infitiari nequeamus, post IlaTlerum illas glandulas magis magisque anatomicorum oculos ac perscrutationes effugisse. Quid mirum, in contrarias ac diversissimas de iis sententias abiisse auctores? Quippe qui eo usque procederent, ut corpu- scula illa non solum non semper adesse, sed ad vitiosam ac morbosam tunicae mucosae conditionem pertinere putarent. Quam sententiam Blumenbachius ipse, •) Joli. Conr. Peyerr exercitatio anatomica <le glandulis intestinorum. Schafliusae 1677. Et in Manget» bibliotli. anat. Vol. I. **) Ekmenla Physiologiae corporis humani, auctore Alb. ab Haller. Bernae 1765. Tom,](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29315785_0011.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


