De exercitatione corporis, quoad prophylaxim considerata. Dissertatio medica inauguralis / [Piere Marie Honoré].
- Honoré, Pierre-Marie, 1777-1851.
- Date:
- 1804
Licence: Public Domain Mark
Credit: De exercitatione corporis, quoad prophylaxim considerata. Dissertatio medica inauguralis / [Piere Marie Honoré]. Source: Wellcome Collection.
6/22 page 6
![C«) fide dignissimus hac in re arbiter. Extrct omne dubium positam esse banc opinionem facile videbimus , si legitimum certumque exerci¬ tationis effectum consideremus. At primo , quid in .musculis sub motu contingat voluntario, nobis inquirendum. Arctior tumidiorque musculus, dum agit, vasa sanguifera arteriosa venosaque constrictis fibri 11 is premit atque ita partim conquassatur et attenuatur san¬ guis, partim fortius in minutiora pellitur vascula; interim et largius alios potest irrorare massa sanguinea quiescentes musculos, qui, dum per contrarios motus sunt exsuscitati, eodem modo, ut dictum est, agunt, eumdem praestant effectum’ Ipsi pulmones ad suum officium frequentius excitantur; celerior enim fit re-piratio, qua mediante, fluidior calidior, floridiorque cordi accedit sanguis (i), ex hoc vero in omnes corporis mseandros , majore vi propulsus, eosdem facile penetrat , per omnivagam circulationem organis necessarium ubique affert nutrimentum, aliis sedimentum attenua¬ tum excernendum praebet , aliis utiles largitur humores ,5 qui pro diversitate partium secernuntur. Quin, partes etiam nutritioni in servientes, succum alibilem melius elaborant, suum illi commo¬ dius inurunt characterem tandemque eum in suam substantiam facilius convertunt. Acceleratur augeturque perspiratio, per quam maxima seri inutilis copia, ut ex Sanctorio notum (2), excernitur. Nec ea sola sunt exercitationis beneficia (3). Corporis enim jacturas augendo excitat ea appetentiam, per caloris incrementum alimen¬ torum concoctioni plurimum confert, venas dilatando corporisque meatus aperiendo, ut jam monui, alimenta etiam distribuit et ex¬ crementorum promovet evacuationem. Absolvam paucis : omnis * '.i ) ) i i ] v . ) ; . X ); , ) f ';■ ,5 ; ■ I • . *! f . * ■ ■ J ‘ 3 (i)' V 1 1l I I ■.' (1) Ideo Galenus ait : exercitium utile est, commovet enim naturalem ca¬ lorem et validas facit quae in corpore sunt virtutes paturales, vitales et ani¬ males. Gal. aph. 2 , comment. 48. Illae autem ipsae virtutes sanitatis inconcussae signa dant. (2) Med. stat. sect. 5 , aph. 3. (3) Id. ibid. aph. 34.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b31884386_0006.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


