Paucula quaedam de dentibus purgandis et evellendis accedente brevi primariorum instrumentorum descriptione ... / praeside ... Ernesto Henrico Webero ... publice defendet Johannes Michael Vetter.
- Vetter, Johannes Michael.
- Date:
- [1827]
Licence: Public Domain Mark
Credit: Paucula quaedam de dentibus purgandis et evellendis accedente brevi primariorum instrumentorum descriptione ... / praeside ... Ernesto Henrico Webero ... publice defendet Johannes Michael Vetter. Source: Wellcome Collection.
30/40 (page 28)
![_2^_ # Pelicanus, Pelicanus, instrumentum efiicacissimum, duplici vecte sub finem in partem latam et planam suiDerne arcuatam, quae corona vocatur, abeunte, totidemque uncis ferreis constituitur, quorum alter cum vecte suo denti applicato, alter manubrii officio fungitur. Coronae a supe¬ riore parte asperae sint, necesse est, ne dens elabi possit. Uncus alter cum vecte suo brevior est altero; quum autem ita juncti sint cum vecti¬ bus, ut major minori aeque ac majori vecti admoveri possit et vice versa, uti facile elucet, pluribus dentibus instrumentum aptum redditur. Ut autem pluribus aptum redderetur, ante omnia uncum ferreum ita cum vecte conjunxerunt, ut in hoc ipso, quemadmodum vidimus in praece¬ dente instrumento, modo promoveri modo postrorsum moveri posset; deinde, ne dentes sani evulsione vicini laederentur, quod facile fieri poterat, si illo magis prominebant, vectis coronam, prius convexam et immobilem, concavam et mobilem reddiderunt. Alterum facile effece¬ runt, vecti in capitulum a vertice sulcatum abeunti coronam immittendo eamque vinculi ope firmando et stabiliendo. Bucking in libello saepius citato ne ita quidem, ut exspectari possit, perfectum esse statuit, quare ostendit, quaenam emendatio ei praeterea adhiberi debeat. Necesse etiam est, ut is, qui hoc instrumento saepius utitur, ad manum habeat plu- res hamos vario modo curvatos, quoniam dentes magnitudine sua et ambitu valde a se invicejii differunt. Facile ex illa instrumenti descri¬ ptione apparet, ad perpendiculum non aecpie bene atcpie forcipe dentes posse eo extrahi, et quamvis in multis cum ea conveniat, in universum tamen ei postponendum esse. Item omnes, qui denti])us evellendis occu¬ pantur, dicunt, in evulsione dentium caninorum et incisivorum pleruni- ({ue a Pelicano abstinendum esse, maxime autem illum dentibus molari¬ bus convenire, nisi forte ita unus dens ante alterum collocatus reperiatur, ut aegrotus nonnisi una cum sano cessurus sit. Hic etiam nullum nobis praeter forcipem instrumentum relictum esse, plericpie statuunt. Contra sI coronae dentium Ijicuspidum, quibus ut plurimum forceps respondet, breves admodum et destructae reperiuntur. Pelicanus praeferri solet. In universum igitur, si radices coronis fere omnino destitutae sunt neque](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b30389823_0030.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)