Alberti Ritter Lucubratiuncula de alabastris Hohnsteinensibus nonnullisque aliis ejusdem loci rebus naturalibus.
- Albrecht Ritter
- Date:
- [1731]
Licence: Public Domain Mark
Credit: Alberti Ritter Lucubratiuncula de alabastris Hohnsteinensibus nonnullisque aliis ejusdem loci rebus naturalibus. Source: Wellcome Collection.
12/18 (page 12)
![tem infixam, a quodam artifice Northusano, qui artem suam statua* riainadprime callet, exsculptam; certe excellens et mirabile opus. $. XVIII. Noli vero putare, Celeberrime Bruchnann, haec omnia Alabastro¬ rum Hohnsteinensium genera esse; essent adhuc longe alia, quae tamen lubens sciensque iam praetermitto,quiapaucissimisnota,nec vili forsan artifici vsui veniunt; Tibi quoque nimia prolixitate gra- uem esse, et patientia Tua abuti nefas duco. §. XVIIII. Attamen, Fautor honoratissime, pro Tua curiositate laudabili dabis mihi, priusquam huic lucubratiunculae de Alabastris Hohn- steinensibus plane Colophonem addo, vt illi annectam descriptio¬ nem breuem quorundam curiosorum Hohnsteinensium, credo nam¬ que, me in hoc eo minus aberraturum a meo proposito, quum ala¬ bastri ipsi ad studium curiosum, siue naturale sint referendi. $. XX, Primum vero inter curiositates Hohnsteinenses merito occupa, bit locum Dendrites, tam elegans, vt plane dubitem, an talis ab vl- lo vsquam sit visus, neque etiam facile inuenies, quod intechno- phylaciorum descriptionibus similis mentio sit facta; quare operae^ pretium esse censui, illius portionis, quam habeo, magnique fa¬ cio, pleniorem heic Tibi formare descriptionem. Lapis est fissilis ex fodina aeraria, proxima monasterio 3QBaIcfenriet)/ quae iam in¬ culta iacet, cuius lamina tantae sunt gracilitatis, vtvix folio papy¬ ri crassitie adaequent; color est cinereus, arbusculi vero et frutice¬ ta quasi depicti forma diminuta, miniatur-arbeit/ nigricantes, qui Fig. I, videntur adhaerere montibus, rupibus, ripis; quod vero res]est, caelum adparet demissum et nubilosum , et nubes ibi ad spiciuntur, ac si penicillo illuminatae viuis coloribus, flauis, rutilis, subrubris, nigro quasi conditis: et vt verbo dicam; nihil perfectius oculis no- stns proponi potest: colores eius tam iucundi, viui ac pulcri sunt, vt nihil differant ab iis coloribus, quibus ab occidente sole caelum depictum esse, nonnumquam videmus. Alterum huius dendritis latus secundum artem pictoriam coloribus viuis, rubris, et subru¬ bicundis, quasi vmbris distinctis, repraesentat speluncam in mon- * te](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b30777811_0012.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)