De pectoris angina : dissertatio inauguralis medico-nosologica ... / auctor Guilelmus Lib. Baro ab Eickstedt.
- Eickstedt, Wilhelm, Freiherr von.
- Date:
- 1831
Licence: Public Domain Mark
Credit: De pectoris angina : dissertatio inauguralis medico-nosologica ... / auctor Guilelmus Lib. Baro ab Eickstedt. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
16/36 (page 16)
![aliquanto rcfocillabat. Pluribus remediis incassum ad- ministratis, aeger, praesentiens paroxysmum, tincturae opii guttulas aliquot hausit iisquc multum sc levari di- xit; thermae Teplicienses, imo balnea marina, quibus aeger, suasore medico, usus erat, commodi quidem ali- quid praestitisse videbantur, morbum vero radicitus non everterant. Elapsis aliquot annis, aegrotus ad alium locum se contulit habitatum et, quod scio, etiamnum vivit, num convaluerit, an gravius laboret, haud com- peri. Sexus potior, si fules habenda est Heberdcnio *) et VTichmanno 1 2), multo magis ad pectoris anginam pronus fertur, quam sequior; Hcberdcn enim inter cen- tum aegrotos modo tres mulieres, Wichmann inter tre- decim nonnisi duas fuisse, affirmant, Jurinc 3) unam ... 4 tantummodo focminam pectoris angina correptam vidit. Corporis constitutionem singularem opportunitati ad anginam pectoris nihil adjicere, multi contendunt; alii x tamen validos et bene pastos, faciei rubore laeto, ab- domine pleniori conspicuos, alii obesos, vitam desidem agentes, ad hunc morbos pronos esse, asserunt. CAP. III. * . i 11 j j . Quo difficilius interdum morbus noster distingui- tur, eo magis necessarium mihi videtur, ut de ejus cur- su et diagnosi nonnulla proponantur. Omnium morbo- rum chronicorum pectoris et abdominis, tam organico- rum quam dynamicorum, ea est ratio, ut facillime in- > 1) L. c. ]»ag. f>0. 2) L. c. pag. 167. 8) L. c. yag. 68.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22481989_0018.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)