Dissertatio medica inauguralis, de clavo secalis / [Francis Richard Philp].
- Philp, Francis Richard, 1800-1881.
- Date:
- 1826
Licence: Public Domain Mark
Credit: Dissertatio medica inauguralis, de clavo secalis / [Francis Richard Philp]. Source: Wellcome Collection.
14/36 (page 6)
![Etsi vero, primo aspectu, hinc colligi potest, semen secalis bonum clavumque ne ex iisdem quidem principiis constare ; tamen, cum illa clavi principia in eas res, quae in semine inte¬ gro maxime abundant, converti possint, amy¬ lum nempe glutenque, nequaquam dubium est, quin ex majorum opinione, clavus prorsum nihil sit, nisi semen ipsius secalis aliquo quo¬ piam modo vitiatum. Et illud etiam magno argumento est, quod Americanus quidam nuper animum advertit, muscas cujusdam generis aculeos suos in se¬ men secalis, adhuc incorruptum, nonnunquam infigere, atque hinc clavum fieri; quod itidem accidere dicit, si semen acu, simili modo, punc¬ tum sit.* Sequitur, ut dicam quomodo clavus corpus afficiat. Cum cibo commixtus aliquem gravissime * Si]liman’s Journal of Science, vol. ix. p. 359.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b31922806_0014.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)