De cyanosi : dissertatio medica inauguralis ... / auctor Franciscus Xaverius Kuczyk.
- Kuczyk, Franciszek Ksawery, 1796-1855.
- Date:
- 1829
Licence: Public Domain Mark
Credit: De cyanosi : dissertatio medica inauguralis ... / auctor Franciscus Xaverius Kuczyk. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
38/64 (page 38)
![rum faciei, talis est conditio ut, quo diutius aegri in luctu sint eo evidentiora reddantur ista in- dicia , et dein permanent. Atque in g^enere suae debilitatis conscii aegri non sunt audaces, timent igitur minimum periculum, adversas res. Interdum infantes satis fiicile studia capiunt: eo tristior sors parentum, qui serius intelligunt, malum augeri et vitam infantis minari. Sed Cyanopatliia cujus indolem exposui bre- viter, non semper congeriem omnium symptoma- tum neque unum eumdemque intensitatis gradum praebet. Procul dubio haec omnia a majore minore ve desorganisatione proveniunt, vivendi ra- tione , tempestate, mali antiquitate variarumque aliarum circumstantiarum ratione et concursu. Itaque malo Ijoc alTecti aut parvam vitam degaint, constitutione et habitu corporis debili praediti et hoc modo lente miserrimam vitam trahunt. Aut in princi]»io morbus gravis apparet, aegri con- tinenter in defatigationem incidunt et gradatim vi- res ammittunt, atque vita saepe exponitur. Inter- dum vero hae internae desorganisationes tantum ob- staculum functionibus ad conservandam vitam neces- sariis imponunt, ut nullo modo sanitas, eo minus vita tueri j)osset, atque mors unicus terminus mali videtur. Hujus vero morbi, qui tot tantasque modifica- tiones exhil)et, symptomata optime observari pos- sinit tempore paroxysmorum ubi ille evidentur om- nis exasperatur. Attamen typus illorum incertus](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22483500_0040.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)