De regeneratione gangliorum : dissertatio inauguralis physiologica ... / in publico defendet Georgius Walter ; adversariorum munere fungentur Carolus Walter, Paulus Kilian, Richardus Bluhme.
- Walter, Georg, 1829-
- Date:
- [1853]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De regeneratione gangliorum : dissertatio inauguralis physiologica ... / in publico defendet Georgius Walter ; adversariorum munere fungentur Carolus Walter, Paulus Kilian, Richardus Bluhme. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
8/33 page 4
![profluit, inflammantur, stasis in vasculis nervorum et partium vicinarum oritur, atque inflammatio gradu diverso peripherice et centraliter ab dissectionis loco progreditur. Nervorum fines erubescunt, mollescunt, tumescunt, et plastica massa ex- sudata effunditur, quae pro distantia finium nervorum eos aut statim inter se aut primum cum vicina textura conglutinat, qua re iuiictura eorum non nisi pedetcmptim comparatur. Haec massa interposita mollis, extentione autem crassi- tudine minuitur, interdum sed rarius contrahitur, ut in ex- tremo regenerationis processu fines propius alter ad alterum accesserint, quam post ipsam dissectionem. Nervorum tu- morem quidam auctores, ut Langstaffius, Crockesius et Mekelius]solo massae medullaris excessu et eius mutationi- bus ortam esse existimabant; Tiedemarini autem sententia, SteinruecJiii observationibus probata, tumores exsudatione lymphae coagulantis inter vaginam nervorum et quae hac continetur telam cellulosam, nascuntur. Utriusque tumoris inferior saepe minor est superiore, id quod ea re fieri Stein- rueckius putat, quod pleraque vascula nutritionis nervorum Non alienum ab hoc loco videtur, Has sallit (Mikroskopische Ana- tomie des menschliclien Korpers, a. d. F.ngl. v. Dr. O. Kolilschiitter. Leipzig 1852. I. p. 257.) sententiam quandam disputare, qui de Piis rebus parum recte ut puto iu iicavit. Quippe, qua ratione Tod- tlius et Bowmannus neurolemma descripserunt, ut tela d/noylyrjg sil, elastica, mira tenuitate, simile sarcolemmati musculorum tractibus transversis praeditorum, eam a suis observationibus alienam esse con- tendit. At Koellikerus (Mikroskopische Anatomie oder Gewebelehre des Mensclien 11 1 p. 201, 391.) similiter neurolemma ac sarcolemma describit; esse ea nimirum membranas structura carentes, tenues, elasticas ut videatur. Atque etiamsi Hassalus vere vidisset, quod quidem a Koellikero non comprobatur, nucleos in neurolemmate inveniri, hac re eo magis confirmatur similitudo, cum in parte inferiore sarcolem- matis item tenuiores nuclei reperiantur. Praeterea condicione che- mica similitudo quaedam neurolemma inter et sarcolemma in oculos incurrit.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22308313_0008.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


