De amplitudine doctrinae botanicae qua praestitit Fridericus Caesius / Michaelis Angeli Poggioli ... commentatio ; Josephi filii cura et studio, nunc primum vulgata.
- Poggioli, Michelangelo, 1775-1850.
- Date:
- 1865
Licence: Public Domain Mark
Credit: De amplitudine doctrinae botanicae qua praestitit Fridericus Caesius / Michaelis Angeli Poggioli ... commentatio ; Josephi filii cura et studio, nunc primum vulgata. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
5/32
![]\on semel in amplissimo hoc coetu vestro , eru- ditissimi academici, meritas audivi laudes veterum Lynceorum. Compertum quoque habui nos in eorum locum successisse et quasi unum corpus cum ipsis efficere, id autem doctissimi Scarpellinii nostri opera factum esse, qui Friderici Caesii vestigiis insistens eius semper amorem et curam in optimis, severioribusque disciplinis excolendis, proferendis aemulari studuit, ac tam opportunos hosce sapientum virorum con- ventus instituit, erexit, haud tamen ipse conditoris, quod omni iure poterat, sed restitutoris huiusce Lynceorum aeademiae nomen modestius sibi adsci- vit. Non itaque academia haec sexto decimo defecit saeculo, sed intermissa tantummodo in Iusto Rycquio gandavensi visa est, ut aetate hac nostra, tandem pulcrior, ac gloriosior resurgeret eodem in loco, ubi orta fuerat, et ubi perpetuo permansura est nul- lis unquam difficultatibus sive obruenda sive infir- manda. Iam si recentes cum veteribus Lynceis unum corpus efficiunt, quisque per se facile intelligit splen- dorem, gloriam, aliaque ornamenta utrisqoe esse com- munia. Non igitur hoc loco , non institutis vestris](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22337763_0007.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)