Volume 2
T. Lucreti Cari De rerum natura libri sex / with notes and a translation by H.A.J. Munro.
- Lucretius
- Date:
- 1900-1910
Licence: In copyright
Credit: T. Lucreti Cari De rerum natura libri sex / with notes and a translation by H.A.J. Munro. Source: Wellcome Collection.
74/316 page 58
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores, quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur, admixtum quoniam semel est in rebus inane. at contra si mollia sint primordia rerum, 570 unde queant validi silices ferrumque creari non poterit ratio reddi; nam funditus omnis principio fundamenti natura carebit. sunt igitur solida pollentia simplicitate quorum condenso magis omnia conciliatu 575 artari possunt validasque ostendere viris. Porro si nullast frangendis reddita finis corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque nune etiam superare necessest corpora rebus, quae nondum clueant ullo temptata periclo. 580 at quoniam fragili natura praedita constant, discrepat aeternum tempus potuisse manere innumerabilibus plagis vexata per aevom. denique iam quoniam generatim reddita finis crescendi rebus constat vitamque tenendi, 585 et quid quaeque queant per foedera naturai, quid porro nequeant, sancitum quandoquidem extat, nec commutatur quiequam, quin omnia constant usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae ostendant maculas generalis corpore inesse, 590 inmutabili materiae quoque corpus habere debent nimirum. nam si primordia rerum commutari aliqua possint ratione revicta, incerbum quoque iam constet quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique 595 quanam sit ratione atque alte terminus haerens, glad to see has fallen on the same conj. independently of me, as he makes no mention even of my ed. of 1860.] Lach. puts 568 after 585, where it is wholly out of place; Bentl. ejects it; Mar. and Junt. read fiunt and geruntur; and fiant in 507. Lamb. Creech ete. cumque gerantur: all corrupting the text and making Lucretius assert the absurd truism that all things which do become soft can become soft. D'78 quaeque. quaedam Lamb. and Lach. 585 crescendi Ver. Ven. for crescendis. 588 commutatur B corr. Nice. for comitatur. constant. constent Lach. 591 inmutabili? Lach. first for énmmutabiles. inmutabile Flor. 31 Flor. 30 corr. vulgo absurdly. 593 and 597 possint Ed. for possent; which comstet in 594 proves to be necessary: see'/356 and note there: here too possint easily becomes possent, though constet does not pass into constaret so readily.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24880164_0002_0074.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)