Exercitationes de motu cordis et sanguinis / quas notis pauculis instruendas curavit Thomas Hingston.
- William Harvey
- Date:
- 1824
Licence: Public Domain Mark
Credit: Exercitationes de motu cordis et sanguinis / quas notis pauculis instruendas curavit Thomas Hingston. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Francis A. Countway Library of Medicine, through the Medical Heritage Library. The original may be consulted at the Francis A. Countway Library of Medicine, Harvard Medical School.
131/280 page 109
![etiam contingat in tuberculis inflammatoriis quod, quousque tumor incrementum capessat, et non sit in ultimo statu, sentitur eo loci pulsus plenus, praesertim calidioribus tumo- ribus, in quibus incrementum derepente fieri solet? Sed haec posterioris disquisitionis sunt: uti, an etiam hinc contingat, quod inmeipso casu expertus sum ? Ego e curru delapsus aliquando, fronte percussus quo loco arteriae ramulus a temporibus prorepit, statim ab ipsa percussione, spatio fere viginti pulsatio- num, tumorem ovi magnitudine, absque vel calore vel multo dolore, passus sum : propter videlicet arteriae vicinitatem, in locum con- tusum sanguis aifatim magis et velocius im- pingebatur. Hinc vero apparet, qua de causa in phlebotomia, quando [sanguinem] longius prosilire, et majori impetu exire, vo- lumus, supra sectionem ligamus, non infra ; quod si per venas inde efflueret tanta copia a partibus superioribus, ligatura illa non modo non adjuvaret, sed impediret: etenim inferius ligandum verisimilius erat, quo sanguis inhi- bitus uberius exeat, si, ex partibus superiori- bus eo per venas descendens, per venas ema- naret: sed cum aliunde per arterias impelli- tur in venas inferiores, in quibus regressus](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21057278_0131.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image