Commentatio de morbis hominis dextri et sinistri ... / Car. Frid. Ed. Mehlis.
- Mehlis, Karl Friedrich Eduard, 1796-1832.
- Date:
- 1818
Licence: Public Domain Mark
Credit: Commentatio de morbis hominis dextri et sinistri ... / Car. Frid. Ed. Mehlis. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
105/120 page 105
![quorum In alterutro latere frequentior sedes est. Ecce offertur in latere sinistro crebrior omnium eorum organorum passio, qui- bus officium est fluida aquae copia serum sanguinis longe super- antia babitusve secernendi in huiusceraodi fluida condensandos, quo glandularum salivalium et lacrymalium, renis, ad partem etiam mammae secreta, quo membranarum serosarum et ceflulo- lo sae halitus pertinent 5 offertur eorum speciatim frequentior morbus, a quibus separatus latex, velutiN urina et lac, acido li- bero scatet. Cuius rei veritas ut luculentius appareat, paucis re- petam, quae in sectione prima sigilJatim exposita habes. Ma- xime eminens et generalis aegrotandi modus plerarumque harum partium est secretio nimis aucta, atque ad eam imprimis in hoc latere magis quam in opposito inclinare videntur ad unam omnes. Frequentius enim sinister cerebri ventricuivxs, sinistrum cavum thoracis, vagina sinistri testis nimiam aquae copiam continent quam eadem dextra cava : saepius in ovario laevo ac intra tu- nicam cellulosam laevum funiculum spermaticum arabeuntem aqua accumulatur; pedibus oedemate auctis vel corpore anasarca tumefacto sinister pes sinistrumque brachium dextris magis ple- rumque tument,- eiusdemque pedis tumor pertinacior et difficilius discutiendus esse solet: sinister oculus in variolis prae dextro plus lacrymamra fundit5 quibus addas, Roosium n) in vesicae urinariae inversae prolapsu ex ureteris sinistri orificio maiorem saepe quam e dextro profluentem urinae copiam observasse. Ope- rae certe pretium erit accurate investigare, num alii etiam vesi- cae prolapsae casus observatori idem exhibeant, atque inquirere, amie, uti probabile,est, etiam mamma laeva, quae dextram saepe magnitudine superat parotisque eadem dextris facilius ad uberio- rem secretionem advocentur, anne oculi quoque et articulorum hydropes sinistrum latus potius teneant. Quod deinde ad earum par- tium aliusiuodi affectus attinet, renum sinister dextro longe frequentius lithiasi afficitur, crebrius inflammatur et suppuratur, mammarum sini- stra imprimis aegrotat in puerperis atque scirrho et cancro deprava- tur, pan)tidumque si altera modo intumescit, plerumque est laeva. Tum pleura laeva saepius pus intra cavum suum effundit, atque membranae serosae in universum ad inflammationem adhaesivam magis hoc in latere inclinant. Pulmo quidem dexter laevo fre- A-) Ei. diss. de nativo vesicae urin, inv. prolapsu, Gott. 1793. §-4t- '[14]](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22340889_0107.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


