Commentatio de morbis hominis dextri et sinistri ... / Car. Frid. Ed. Mehlis.
- Mehlis, Karl Friedrich Eduard, 1796-1832.
- Date:
- 1818
Licence: Public Domain Mark
Credit: Commentatio de morbis hominis dextri et sinistri ... / Car. Frid. Ed. Mehlis. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
11/120 page 11
![lorumque antitliesi emergentibus vitiis truncum dimidiunij etiamsi omnes praeterea eius lateris partes iis laborent, admodum raro affici. Cuius rei causam, ni lallor, ex arctiori nexu repetas, qui gangliorum systema omni per corpus vegetationi praesidens musculosque involuntarios solum adiens et respirationi inservien- tes musculos voluntatis imperio ad partem tantum subiectos in- tercedit. Convenit saltem, quod ad nervos thoracicos et lumba- les superiores, ratione minoiis eorum crassitiei, maiores acce- dunt sympathici rami quam ad reliquos nervos medullae spina- lis. — Sentiendi facultatis ac sensus organici varia vitia, eaque praesertim, quae nervis cutaneis insident, eodem modo non se habent, sed pariter dimidium thoracem afficiunt ac brachium al- terum vel colii et faciei alterum latus. I. De vitiis cerebri. - §.8. Inquisituris nobis, cur morborum systematis nervosi, de quibus mox agendum, alii dextrum frequentius afficiant latus, sinistrum alii, cerebri etiam, e quo tam frequenter oriuntur, vi- tiorum ratio habenda est sensibus nostris non se subducentium. Saepe quidem quod in cerebri eiusque tunicarum perscrutatione morbosi vel inconsueti nobis occurrit, non causa, sed sequela est morbi, saepe nullum detegimus vitium, unde morbum praeteritum derivemus, interdum vel magnas reperimus destructiones minime exspectatas, quum homo vivus nullum praebuerit sym- ptoma, e quo illas suspicari potuissemus j attamen haud raro etiam dissectio cadaveris veram nobis revelat causam phaenomenorum mortem praegressorum. Quoquo autem haec se habeant modo, ad nostrum finem referet investigare, an vitia cerebri, ratione frequentiae in altero latere prae altero maioris, iisdem obedi- ant legibus, quibus vitia aliorum organorum. Complecter itaque insequentibus paragrapiris quae prodierunt mihi de vitiis istis ex comparatis permultis cadaverum sectionibus, imprimis iis, quas Morgagnius c), Leuxaudiusc?), Gredingiusc) in Immortalibus c) De sedibus et caus, morb. per anat. indagatis libri V. d) Historia anat. med. rec. Portal. 1767. Ludwigii advers. med. pract. Lips. 1771. Vol. II, p. 269-314. 449-538- Vol. III. p. 630 665. J. E. Greding sdmmtl, medie. Schrifterif herr Gusgeg. V, C. W, Greding, 1790. B. /, [2^]](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22340889_0013.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


