Commentatio de morbis hominis dextri et sinistri ... / Car. Frid. Ed. Mehlis.
- Mehlis, Karl Friedrich Eduard, 1796-1832.
- Date:
- 1818
Licence: Public Domain Mark
Credit: Commentatio de morbis hominis dextri et sinistri ... / Car. Frid. Ed. Mehlis. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
17/120 page 17
![sus latus saepius flecti debentz). Aperte demum Harlesiusa) de hemiplegia pharyngis loquitur, quam ex eo cognoscendam fuisse scribit, quod de pariete aegrotus quaestus sit, qui pharyngem et superiorem oesophagum in duas partes disiungere quasi videretur, et sic quidem, ut nonnisi altera cibis potuique aperta esse, eos- que seiilire, altera prorsus contracta atque insensibilis esse videretur. # i6. Musculorum et laryngis et thoracis et abdominis he- miplegiae inter tot perlectas ex altero latere resolutorum histo- rias mihi nullum exemplum occurrit; nullibi reperi, quod vox ab hemiplegia rauca evaserit, nullibi, quod inter respirationem ab altero modo latere pectus et abdomen mota fuerint. Verum ta- men in fortissima hemiplegia nec thoracis musculos a paralysi exemptos esse, experimentum docet ab Astl. Coopero et Yello- XYoZ?) in cane institutum: viderunt enim clari viri, postquam me- dullae oblongatae exacte dimidiam dextram partem discisserant, quod costarum alterna elevatio et depressio in solo latere fieret in resoluto paene nulla esset, nec ullum intercostalium huius lateris musculorum actionem deprehendere potuerunt. Rationem, cur musculi trunci a cerebri atque medullae laesione minus pa- tiantur, supra indicavi; similemque causam, intimum nempe nervi sympathici cum vago nexum, subesse arbitror, unde larynx etiam minus plerumque hemiplegiae particeps sit. §. 17. Ipsius detrusoris urinae interdum alterum modo di- midium resolvi, vel magis altero saltem debilitari, cxIVepeeric) aliqua observatione iuste collegisse mihi videor. Consuluit enim celebrem illum medicum vir quadragenarius, qui creberrime ad mictionem incitatus, urinam retinere fere non valebat, vi reten- tam autem expellere postea fere nequibat, unde abdomen infla- batur, maxime in sinistro latere interdum caput turbatum et an- xietas in sinistro pectore excitata est, semper aeger sinistro in latere peius habebat ac in dextro; adiunctae praeterea erant ar- z) Ei. med. rat. syst. T. IV. P. IV. Cap, i. obs.6. epicr. a) tib. d. Krankh. d. Pancreas. Abkandl. d. phys. med. Soc. ZU Erlafl-- gen. B.II. 1812. p.i83’ b) Yelloly in Lond. med. chirurg. transact. A^ol. I. n. 16. c) L. c. obs. 146. p.686. [3]](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22340889_0019.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


