Commentatio de morbis hominis dextri et sinistri ... / Car. Frid. Ed. Mehlis.
- Mehlis, Karl Friedrich Eduard, 1796-1832.
- Date:
- 1818
Licence: Public Domain Mark
Credit: Commentatio de morbis hominis dextri et sinistri ... / Car. Frid. Ed. Mehlis. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
43/120 page 43
![plegia atiit. An Igitur for?an ex eo potiu5 repetenda, quod dextra' cerebri pars ad illiusmodi degenerationes magis prona sit ? Ce- terum modo posterior cerebri lobus, modo anterior depravatus erat, modo versus superficiem liaemisphaerii magis, modo basi propius vitium haerebaL — Exemplis contra, quae novi, tribus alterius lateris hemiplegiae, alterius convulsionum ex cerebro a latere re- soluto laeso sinistrum latus paralysi affectum fuit, quod vero prio- ri sententiae non modo non contrarium est, sed favet potius ab ali- qua parte. §. 55. Num a cerebelli alterius partis laesione respondentis lateris forsan potius quam oppositi paralysis inferatur, quaestio- nem Morgagnius m) obiecit. Raro autem admodum cerebelli vi- tia varia hemiplegiam aliumve alterius modo lateris affectum gig- nunt et ex paucissimis, quae prostant, huiuscemodi observatio- nibus certe nil colligi potest. Tres enim tantum offeruntur casus, qui suadent illud, unus Planci abscessus lobi cerebelli dextri, al- ter Helvetii laevi lobi vulneris et suppurationis et tertius Foresti lobi cerebri posterioris et cerebelli dextri suppurationis, quibus obstat, MorgANIUM n) ipsum a sanguine in cerebelli laevam par- tem premente dextros artus resolutos fuisse observasse. Neque experimenta a Zinnio, Hallero et Arnemanno de canium cere- bellis acta, maiorem rei lucem affundunt, eaque ideo in medio relinquenda est. §. 56. Medullae spinalis laesiones, si pro dimidia parte fue- rint, dimidiam etiam modo infestace partem corporis, illamque quidem, quae laesioni contigua est, nec suos etiam in opposiii la- teris parte producere effectus, quam plurimae observationes sua- dent. Quod quidem ex'ea cj[uoque accuratissimorum anatomico- rum observatione confirmatur atque augetur, qua nullam in me- dulla spinae decussationem, sed omnimode rectum fibrarum ordi- nem ac dispositionem invenerunt o). Nihilomimis autem exstant casus nonnulli, qui assertioni illi obsunt et, aliquos saltem me- dullae spinalis fasciculos in decussim ferri nec ab omni decussata m) Ei. epist. anat. XIII. n. 23. Ei. de sed, et caus. m. Ep. 52. n.27. Ep. 62. n 14. n) Ei. epist. anat. 1. c. c) Cf. Du Pui 1. c. §.5, HallerI. c. Gall et Spurzheim 1, c, Meceel* ia Aschu diss, laud. Yellolx 1. c, [6^]](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22340889_0045.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


