Commentatio de morbis hominis dextri et sinistri ... / Car. Frid. Ed. Mehlis.
- Mehlis, Karl Friedrich Eduard, 1796-1832.
- Date:
- 1818
Licence: Public Domain Mark
Credit: Commentatio de morbis hominis dextri et sinistri ... / Car. Frid. Ed. Mehlis. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
81/120 page 81
![aliquando sinistrum testem in scrotum delapsum, dextrum ipsi caneli inguinali inhaerentem deprehenderit: quod et Schregerus in puero g mensium sinistrum testem extra, dextrum intra abdo- men repererit. Quae quantumvis licet sinistri testis priorem des- censum suadeant, obstat tamen quin eum accipiamus, quod Wr oBERGius inter 105 puerulos neonatos, quorum viventium ge- nitales partes perquisivit, plures repererit, quibus dexter quam quibus sinister testis vel solus abdomen egressus vel profundius in scrotum demissus esset- §.129. Quod nunc ad morbos attinet, qui testem partesque proxime ei annexas infestant, nonnullir) sinistrum testem statu- erunt variis morbis in universum magis obnoxium esse quam dextrum 5 sed, ut ex sequentibus patebit, minus vere. §. 130, Hydrocelen tunicae vaginalis prcpriae restis, cum ex causa interna originem haberet, semper sinistram scroti par- tem distendere, Dodonaeus j) docuit et postea BonetusQ repe- tiit: quod tamen Fabricius Hildanus n) eo restrinxit, ut non semper, sed plerumque tunc hoc in latere conspiceretur. Eun- dem hydroceles ex causa interna in sinistra tunica erythroide longe crebriorem ortum ex propria observatione compertum ha- bebant cum Camperus u), tum Monteggiazu), tum van der Haarx) tum JoHNSTONUsy) , quibuscum etiam Morgagnius e) consensit. Camperus, dummodo in ipsa corporis constitutione causa lateat, cum semel dexter testis sero immersus reperiatur, vel centies:, inquit, circum sinistrum aquam accumulari. Voigteliou) qui- dem quae hydrocelae se -obtulerunt, pleraeque erant dextri late- ris, sed, tot tantisque viris contrarium sistentibus, fortuito ita accidisse credo. r) Murray, vesp. Bonsdorfp, diss. de cirsocele Upsal. 1784 iu Sclilegel tbes. pathol. therap. T.I. p. gl8- Mo^teogia 1. c. p. 9. s) L. c. l) Ei. sepulcr. anat. Lib. III. Sect. 29. obs. 2l. §.3. u) Ei. observ. chirui g. Cent. IV. obs. 66. v) Ub. d. Behandluns d. verfch, Arten v, Waffcrfucht in Abh. f. pr. Arzte. jB. 16. p. 584-cf. p. 85- w) L. c. .t) Waarnehmingen etc, Amstel. 1790. — quem librum tamen ipsi mi hi inspicere non contigit,-Cf. Voigtel. 1. c. T.III. p. 387* y) IV, 72. Cf. Voigtel. 1. c. z) L. c. Ep. 43. n. 34. d) L. Ci [n]](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22340889_0083.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


