De retina observationes anatomico-pathologicae / auctore Bernh. Conr. Rud. Langenbeck.
- Bernhard von Langenbeck
- Date:
- 1836
Licence: Public Domain Mark
Credit: De retina observationes anatomico-pathologicae / auctore Bernh. Conr. Rud. Langenbeck. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by UCL Library Services. The original may be consulted at UCL (University College London)
42/212 page 28
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![ad corpus ciliare adhaeret, tenuiorera laniinam pergere antrorsum, quae quia, corpori ciliari choroidis substrata, eundem tenet cursum, et natura similiter plicata gaudet, corpus ciliare, s. pars ciliaris reti- nae bene denominatur. Est autem lamina subtilissima, posteriori retlna quarta circiter parte tenuior pellucida quidem, sed paullo albicans, ob pliculas, in quas composita tenetur, tenerrimas, elegantissime floccosas leviter rcfulgens. Corpor ciliari choroidis substrata, zonulam tegit 5); illi firniiter adhaerens, cautissima nonnisi administratlone inde detrahitur, huic adeo innata fere \idetur ut mera nullo modo possit sejungi 6). Neque tamen vasculosus his partibus nexus, sed tela cellulosa subtilis, ob magnam elasticitatem tenacissima, vinculo satis firmo cuncta jün- gere vidctur. Utrique igitur, choroidis corpori ciliari et zonulae Zinnii, retina itain- terjacet media atque inserta est, ut plicis suis, pauUum prominenti- bus superiora, versus, binis processibus choroidis interposita sit, sul- cis autem, inter binas plicas jacentibus, singulos processus ciliares choroidis recipiat. Inferius pari modo in zonulam leviter sulcatam sese insinuat. marginem poteriorem, qua parte hic choroidem attiugit, pergere docult. HuscHKE, in V. Ammon's Zettschr. J. 0. Bd. 3. Hft. 1. 1833. S. 3-4. 4) HuscHKE, ]. c. S. 8. partem ciliarem retinae infantls 1/200 crassitu- dine haud superantem, in adultis tenuiorem eliam reperit. Pars autem cho- roidea retinae, poue limbum, 1/24, ad i^2s exaeqiiabat. 5) BäRENS et cel. Düllinger quidem iufra zonulam jacere partem ci- liarem retinae et canalcm Petitiauum versus spectare olim crediderunt. 6) In juniore animali a zonula posse removeri v. Haller affirmat (Emelent. Physiol. T. V. Lib. XVI. p. 386.); id quod mihi nunquam contigit, namque in tenerrimis fetibus nondum formata videtur, in provectioris aeta- tis ubi inveni, zonulae adhaerebat pari firmilate.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21284490_0042.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)