A. Corn. Celsi de medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum, auctorum, et rerum locupletissimi ex recensione Leonardi Targae.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1815
Licence: Public Domain Mark
Credit: A. Corn. Celsi de medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum, auctorum, et rerum locupletissimi ex recensione Leonardi Targae. Source: Wellcome Collection.
114/450 page 88
![Sunt aliae quoque observationes in febribus neces- sariae. Atque id quoque videndum est, quod qui- dam solum praecipiunt, adstrictum corpus sit, an profluat; quorum alterum strangulat, alterum dige- rit. Nam si adstrictum est, ducenda alvus est, mo- venda urina, eliciendus omni modo sudor. In hoc genere morborum sanguinem etiam misisse, concus- sisse vehementibus gestationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, vigiliam prodest. Utile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire, mul- taque aqua fovere inguina; interdum etiam oleum in solio cum aqua calida miscere; uti cibo serius et rarius, tenui, simplici, molli, calido, exiguo ; maxi- meque oleribus, qualia sunt, lapathum, urtica, mal- va; vel jure etiam concharum, musculorumve, aut locustarum: neque danda caro, nisi elixa, est. At potio esse debet magis liberalis, et ante cibum, et post hunc, et cum hoc, ultra quam sitis coget: po- teritque a balneo etiam pinguius, aut dulcius dari vinum ; poterit semel, aut bis interponi Graecum sal- sum. Contra vero, si corpus profluet, sudor coercen- dus, quies adhibenda erit: tenebris, somnoque, quan- docunque volet, utendum; non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subveniendum. Nam si venter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decrevit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et vomere cogere; nisi aut fauces, aut praecordia, aut latus dolet, aut vetus morbus est. Si vero sudor exercet, duranda cutis est nitro, vel sale, quae cum oleo miscentur: ac si levius id vitium est, oleo corpus ungendum : si vehementius, rosa, vel melino, vel myrteo, cui vinum austerum sit adjectum. Quisquis autem fluore aeger est, cum venit in bal- neum, prius ungendus, deinde in solium demittendus est. Si in cute vitium est, frigida quoque, quam ca- lida at]ua melius utetur. Ubi ad cibum ventum est, dari debet is valens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, vinum austerum, vel certe subausterum ;](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28707886_0114.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image