Dissertatio inauguralis de ductuum excernentium structura et muneribus / [William England].
- England, William, 1799-1871
- Date:
- [1829]
Licence: Public Domain Mark
Credit: Dissertatio inauguralis de ductuum excernentium structura et muneribus / [William England]. Source: Wellcome Collection.
27/36 (page 17)
![vallis longioribus brevioribusve, describere cona¬ bor : Haec classis autem urethram, ductusque ova- rianos et lacteales comprehendit. ]mo, Urethra.—Nullius partis corporis animalis physiologia et pathologia tam dubie incertoque hactenus descripta fuit, quam urethrae. Tunicam hujus ductus mucosae sive intimae proximam mus¬ cularem esse multi crediderunt, unde errores maxi¬ mi (uti mihi videtur) de muneribus ejus orti sunt. Sententia hac enim omnino gratuita innisi, condi¬ tionem urethrae constrictam sive collapsam Me¬ dici et Chirurgi plurimi spasmum verum nominave¬ runt. In anatomicis vesicae descriptionibus quo¬ que similis error (ut ego quidem arbitror) vulgaris est, siquidem musculum quemdam visceris illius sphincterem, omnes pene describunt. Antequam vero considerabo veram urethrae structuram,’ de vesicae musculis aliquid dicere volo, quo apparebit, ut spero, neque ullum sphincterem revera existere, neque quidem ad illius visceris functiones perfi¬ ciendas ullo modo necessarium esse. Examen mi¬ nutissimum musculos vesicales cursus varios sem- per sequi invenit, externos tamen maxime longi- c](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b30371879_0027.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)