De rhachitide eiusque vi in pelvis femineae formam : adnotationes epicriticae ad historiam sectionis Caesareae nuper in clinico obstetricio Bonnensi peractae : dissertatio inauguralis medica ... / submittit Aemilius Paulus Hermannus Kilian ; partes adversariorum suscipient Eduardus Schoenfeld, Georgius Walter, Otto Lange.
- Kilian, Emil Paul Hermann, 1831-
- Date:
- [1855]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De rhachitide eiusque vi in pelvis femineae formam : adnotationes epicriticae ad historiam sectionis Caesareae nuper in clinico obstetricio Bonnensi peractae : dissertatio inauguralis medica ... / submittit Aemilius Paulus Hermannus Kilian ; partes adversariorum suscipient Eduardus Schoenfeld, Georgius Walter, Otto Lange. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
20/34 (page 14)
![qua quidem sed recta in humerum dextrum discedunt, unde thoracis vertebrae valde in cavum thoracis dextrum, vertebrae autem abdominales ac lumhares eodem fere modo in sinistram incurvatae sunt, unde distincta S romani forma efficitur, quae eo magis insignis est, quod vertebrae thoracis magnopere intus protrusae sunt, vertebrae autem lumhares lordosi quoque maxime arcuatim intus declinant. Inde vero, atque quod os sacrum admodum recessit, vis corporis ponderis maxime in vertebras abdominales atque os sacrum collata, ah inferioribus autem vertebris lumbaribus admodum remota est, quare, quod maxime memorabile est, eae, quae supremam vertebrarum lumbarium valde compressam sequuntur vertebrae, multo minus compressae adeo accrescunt, ut iain quinta earum quindecim lin. alta sit. Thorax maxima vertebrarum incurvatione, si cum ceteris corporis partibus com- paraveris, parvum tantum spatium praebet, quod quidem maxime ad dextram partem pertinet, ubi pulmonibus parva tantum libere se movendi potestas data erat. In sini- stra pectoris parte res melius se habet, atque praecipue cor magnum atque optime conformatum deorsum a quinta costa usque ad nonam costam [spatium haud parvum sibi comparavit. Costae tenues quidem ac graciles sed legitime conformatae sunt, neque in iis ullum fracturae sanatae vestigium invenitur. Universae autem valde sursum ad cla- viculas usque, quae, quod curvationibus magnis atque angulosis e fracturis multis ac solide sanatis exortis efficitur, magnopere super thoracem porriguntur, elatae sunt. Praeterea extremitatum superiorum ossa non una ex parte observatione digna sunt. Scapulae enim mirabili levitate, ossium stratis tenuibus et ubique pellucidis formatae ac parvae sunt, utraque longa est pollices quatuor ac lineas duas; dextra lata est polli- ces duos ac lineas sex, sinistra autem certe tres pol]., quare haec omnino multo maior esse videtur, quam altera. — Humeri, quorum apophyses haud mediocriter conformatae sunt, diaphyses habent diverse nec uno modo formatas. — Humerus enim sinister sat vali- dus planeque rectus est atque in medio tantum unius fracturae optime ac solide sanatae vestigium praebet, dexter autem mirum in modum gracilis, tenuis ac valde curvatus est, in eoque multarum fracturarum vestigia inveniuntur, quarum inprimis una supra cubiti articulum mira est, quae fragmento inferiori circum axem longum convertendo sanata est, quare tota articulatio intus declinavit, unde totum antibrachium, muliere iam Yivente, cubili articulatione non legitime formata, valde ac constanter intus cur- vatum est, quae quidem incurvatio insignem superioris radii finis conversionem circum ulnam effecit. Utriusque antibrachii sinistri radius longo abhinc tempore fractum id esse demonstrat. Reliqua optime se habent. Extremitatum inferiorum, quibus mulierem nunquam usam esse iam supra dixi-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22291283_0022.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)