De rhachitide eiusque vi in pelvis femineae formam : adnotationes epicriticae ad historiam sectionis Caesareae nuper in clinico obstetricio Bonnensi peractae : dissertatio inauguralis medica ... / submittit Aemilius Paulus Hermannus Kilian ; partes adversariorum suscipient Eduardus Schoenfeld, Georgius Walter, Otto Lange.
- Kilian, Emil Paul Hermann, 1831-
- Date:
- [1855]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De rhachitide eiusque vi in pelvis femineae formam : adnotationes epicriticae ad historiam sectionis Caesareae nuper in clinico obstetricio Bonnensi peractae : dissertatio inauguralis medica ... / submittit Aemilius Paulus Hermannus Kilian ; partes adversariorum suscipient Eduardus Schoenfeld, Georgius Walter, Otto Lange. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
28/34 (page 22)
![dem dictum magna pelvium huc spectantium copia, quas ipse intuitus est, confirmat. Docet enim haec: Licet pelvis deformationes, quae in eo rhachitis genere, quod rarissime invenitur, eveniunt, primo ohtutu cum forma osteomalacica maxime conveniant, haec tamen quinque momenta efficiunt, ut altera ab' altera certissime possit distingui. 1) In pelvibus rhachiticis eius generi?, de quo loquimur, nunquam Arcus ossium pubis evanescit notissima illa, qua nonnunquam ipsa eius crura sese contin- gunt, ratione, quae quidem in pelvibus vere osleomalacicis, si eodem gradu spatium coarctatum esset, sine dubio apparuisset. Pelves igitur rhachiticae osteomalacico modo formatae arcum ossium pubis semper habent ampliorem, quam pelvis vere osteomalacica pari modo compressa. 2) In omnibus, de quibus hic loquimur, pelvibus rhachiticis vertebrarum lumba- rium spinae dorsi Lordosis adest admirabili modo explicata, cum illa in pelvibus vere osteoinalacicis aut prorsus absit, aut levissima tantum vestigia eius cernantur. 3) In iisdem pelvibus rhachiticis praeter Lordosin plerumque etiam vertebrae circum axem longum spinae dorsi conversae sunt, quod quidem, quatenus experientia me docuit, in vera osteomalacia nunquam reperitur. 4) In pelvibus rhachiticis, de quibus agimus, notus ille ossium ilium sulcus, licet anterior paries pelvis maxime in altum elata sit, nunquam eam formam atque altitudi- nem habet, quae, ceteris paribus, in pelvibus vere osteomalacicis certe animadverti potuisset. In his enim altitudo atque absolutio sulci huius iliaci accurate eodem modo explicatur, quo anterior pelvis paries in altum protruditur. Quo hoc denique acce- dit , quod 5) in nostra pelvi et in omnibus pelvibus rhachiticis, nulla excepta, vertebrarum lumbarium ossa singulares suas proprietates retinent, quae sunt humilitas compressione effecta , gracilitas, convexitas transversa. Finem autem dissertationi meae imponere non possum, priusquam de una pothogeniae rhachitidis forma iam pauca disserui. Virchowius *) enim ad verbum sic dicit: „\era osteomalacia revera osteoporosis estu atque alio loco: „In rhachitule nihil, quod ali- cuius momenti est, resorbetur^, qua in re certe permulti cum illo consentiunt. Sed si Helenae Peters [ut de hoc uno tantum praeparato loquar] sceletum contemplor, a vertice](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22291283_0030.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)