De rhachitide eiusque vi in pelvis femineae formam : adnotationes epicriticae ad historiam sectionis Caesareae nuper in clinico obstetricio Bonnensi peractae : dissertatio inauguralis medica ... / submittit Aemilius Paulus Hermannus Kilian ; partes adversariorum suscipient Eduardus Schoenfeld, Georgius Walter, Otto Lange.
- Kilian, Emil Paul Hermann, 1831-
- Date:
- [1855]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De rhachitide eiusque vi in pelvis femineae formam : adnotationes epicriticae ad historiam sectionis Caesareae nuper in clinico obstetricio Bonnensi peractae : dissertatio inauguralis medica ... / submittit Aemilius Paulus Hermannus Kilian ; partes adversariorum suscipient Eduardus Schoenfeld, Georgius Walter, Otto Lange. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
9/34 (page 3)
![Morbi acuti Helenam Peters fere nunquam aggressi sunt, neque sanitatis pertur- bationibus aut hystericis aliisque nervosis tentationibus unquam laboravit, sed, licet semper sederet, valetudine firma utebatur atque integra, unde maximam eius hilarita- tem exortam intelligentiamque auctam esse arbitramur. Sedecim annos nata primum menstruata est, postquam antea molimina vehementia habuit. Menstruatio typum legi- timum hebdomadum quinque usque ad graviditatem habuit. Quamquam corpore tam ingrato praedita erat, viris valde placebat, cum oblecta- tiones tumultuosas amaret, maxime autem saltandi locos frequentaret, ibique tam esset liberalis ac munifica, ut speciosae eius opes mox dilaberentur. In amicorum numero homo quidam, qui iam uxorem duxerat, saepius ad eam accessit atque matrimonium pollicitus eam decepit ac gravidam fecit, quare X. a. Cal. Decembr. a. MDCCCLIU. menstruatio ultima apparuit. — Graviditatis ratio non erat insolita, nec valitudinis prosperitatem unquam turbavit. In fine mensis Apr. a. MDCCCLIV. inotus foetus primum animadvertit, atque medici, conditionem eius periculosissimam esse intelligentes, ei persuaserunt, ut huc in nosocomium obstetricium se conferret. Ergo IX. a. Cal. Iui. in clinicum nostrum deducta mihi observanda tradita est. Summam igitur eorum, quae de corporis conditione illo tempore intellexi, commu- nicabo, atque primum, quae exploratio externa praebuerit, afferam. Helena Peters corpus habet octoginta trium Centimetr. (s.2'11), quorum maxima pars ad superiorem corporis partem pertinet, cum vertex a culmine ossis coccygis absit cent. quinquaginta octo. Caput in circuitu habet cent. quinquaginta septem, in linea media maxima pollices octo ac dimidium, in linea transversa maxima poli, quin- que ac tres partes, in linea recta poli, septem. Ossium formatio capitis magni et inter humeros valde immissi complures praebet proprietates. Sphaeroidem enim efficit, superficiem habens levem nec tubera nec locos depressos. Magna quidem ac globosa tota regio occipitalis est, sed hoc facile ne- gligitur nec mirum videtur, si processus valde insignes regionis tuberum ossimn late- ralium atque distentio concammerationis cranii in transversam observantur. Extremitates superiores pro toto corpore miram habent longitudinem, cum digiti extremi, gravida sedente, ultra malleolos dependeant atque brachiis extensis distent cent. centum viginti duo (s.4'3). Brachia autem ab acromiis usque ad [condylos externos cent. qua- draginta quatuor (s. 1' 61/?), usque ad summos digitos medios cent. sexaginta (s. 2'1) longa erant. Humerus dexter, qui saepissime fractus est, ita curvatus est, ut convexitatem efficiat protinus atque extra versam, cui femoris curvatio non est dissimilis. Brachio extenso, [prorsus quidem extendi nequit] ulna ac radius dexter ita curvata sunt, ut valde extra promineant. Humerus sinister minus affectus est. Per partes molles, quibus os tectum est,](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22291283_0011.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)