Itinerarium Cambriae: seu laboriosae Balduini ... / per Walliam legationis accurata descriptio ... Cum annotationibus Davidis Poweli.
- Gerald of Wales
- Date:
- 1804
Licence: Public Domain Mark
Credit: Itinerarium Cambriae: seu laboriosae Balduini ... / per Walliam legationis accurata descriptio ... Cum annotationibus Davidis Poweli. Source: Wellcome Collection.
25/290
![[ ] dicta Topographia postquam apud Oxoniam solemniter recitata per triduum fuerat, per varia loca se diffudit, et ad manus dicti Canonici literalibus in studiis laudatissimi forte devenit; quem cum legeret et relegeret, satiarique legendo seu fatigari vix valeret, quaesivit tandem ab eo familiaris quidam clericus ejus et commensalis, quid in illo libello dignum lectione sua tam continua tamque libenter et toties repetita tunc reperiret; qui Sacris Scripturis, tam arduis atque subtilibus studiis assiduis animum applicare solebat. Cui respondens statim ait, et assertive proposuit, quod ideo librum illum inspectione tam affectuosa, nec fastidiosa, dignum judicabat, quia si viginti clerici literatiores et laudabiliores totius Angliae, ubi tot sunt boni, super eadem materia sibi commissa per triennale spatium, quo com- pletum est istud, communi labore studioque continuo tam eximium opus emisissent; dicerem ipsos praeconali laude dignissimos. Prae- scriptis etiam adjicere curavi, quod ante monita viri sancti tam salu- bria ex propriae motu industriae, juvenili conamine scripta nonnulla compegeram, animis revera studiis literalibus addictis non inutilia. In primis videlicet Chronographiam metricam, et Mundi nascentis Descriptiunculam; et Cosmographiam pentametris versibus exor- natam; deinde Topographiam Hibemicam, et Vaticinalem postea Regionis ejusdem Expugnationis Historiam : item et laboriosum per hispida et ineequalia Walliae loca postmodum Itinerarium, et suc- cinctam Cambriae Descriptionem, gentisque Britannicae naturam ex- pressam et proprietatem ab aliis nationibus longe diversam et prorsus alienam, studiosis absque dubio mentibus opus commodum et com- pendiosum. Item Symbolum Electorum, et librum de Invectionibus intitulatum, ad praemissas injurias multas vice talionis animo vindice nec inimico responsalem. Item Speculum Duorum Commonitorium ac Consolatorium, et quod sola peperit indignatio, cum Epistolis paucis ad injurias illatas respondentibus ac remordentibus, quasi querulum carmen emissum. Item librum de Promotionibus et Perse- cutionibus Gaufridi Eboracensis Archiepiscopi; quod nec incunabulis](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22010774_0025.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)