De regeneratione tendinum : dissertatio histiologica [sic] / scripsit Fuerchtegott Felix Thierfelder.
- Thierfelder, Fuerchtegott Felix.
- Date:
- 1852
Licence: Public Domain Mark
Credit: De regeneratione tendinum : dissertatio histiologica [sic] / scripsit Fuerchtegott Felix Thierfelder. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
5/30
![PRAEFATIO. xjuae varia in tendinum discissarum regeneratione, a nemine adliuc nisi nudis oculis, longe accura- tissime et copiosissime a Pirogoffio1) observata, offeruntur obscuriora, me impulerunt, ut hunc processum microscopio investigarem, sperans fore, ut hoc modo nonnullis eorum maiorem lucem afferre possem. E quibus haec solum commemoro: 1) naturam substantiae intermediae (Zwischen- substanz), quae e plurimorum scriptorum opinione [ V e 1 p e a u2 3 4), B o u v i e r !), P r i n z')] plus minusve fibrosa atque ex opinione ab Ammonis 5) telae tendineae normalis perquam similis est, Pirogoffio autem affirmante nullo modo est fibrosa, sed potius cum tela in artubus amputatis cicatricem formante prorsus convenit; 2) mutationes physicas, quas tela portionum tendinis discissae subit, utpole quum nova substantia plastica elementis eius interiiciatur; quarum quidem mutationum constantiam Piro- goffius in tendinibus discissis primus demonstravit. His de rebus nos certiores fieri non posse nisi ope microscopii, clarum est. Ouam ob causam numerosis in cuniculis tendines sub cute dissecui atque mutationes hac operatione effectas inde a primis 24 horis usque ad diem 56, brevioribus temporis spatiis intermissis, microscopio*) persecutus sum. lain Koern erus6 7 8) quidem substantiam tendines regenerantem microscopio exploravit, qua in re tamen neque satis magna amplificatione usus est et, ut ipse profitetur, telae tendineae normalis cognitione parum instructus erat neque mutationes in regenerationis processu obvias sic ut par erat, respexit. Vogelius1) quoque se tendines renoscentes indagasse refert, quod tamen ita factum, ut solummodo telae iunctoriae rena- scentis in universum rationem haberet, conditiones proprias autem, sub quibus tela iunctoria in tendinibus apparet, omitteret. lam de natura et evolutione telae iunctoriae Virchovriuss) et Dondersius9) nuperrime simul, sed altero inscio sententiam a priore valde discrepantem protulerunt. 1) Ueber die Durchschneidung der Aehiilessehne ais operaiiv-orthopadisches Heilmittel von Nikolaus PirogoIT. Mit sieben Tafeln. Dorpat, 1840. 4. 2) PirogofF 1. c. pag. 27. 3) Sehmidfs Jahrbb. d. in- u. ausi. ges. Medicin. Band 26. pag. 121. 4) Veterinar-Memorabilien. I. Der Stelzfuss der Pfcrde und der Sehnenschnitt zur Heilung desselben. Von Dr. Karl Gottlob Prinz. Dresden. 1841. 5) Fridericus Augustus ab Ammon de physiologia tenotomiae experimentis illustrata. Dresdae, 1837. 4. *) Microscopio usus sum Oberhaeuseriano minore, quod dicunt. 6) Physiolog. Streilfragen ub. d. Heilungsprocess nach d. Subcutanealtenotomie, von Dr. Komer, in: v. VYalther’s u. v. Ammon’s Journal, Bd. 31. pag. 262- 7) Julius VogeFs patholog. Anatomie. pag. 142. 8) Virchow, iib. die Identitiit von Knochen-, Knorpel- und Bindegewebskorperchen, so wie iib. Schleimgewebe, in: Verhandll. d. physikal.-medie. Gesellsch. in YVurzburg. Bd. II. S. 150 —162. 9) Donders, Form, Mischung und Function der elementaren Gewcbetheiie im Zusammenhange mit ihrer Genese. A. d. Hol- landiseh. v. Berlin, in: Zeitschr. f. wissenschaftl. Zoologie. III. 3. S. 348 fgg. I*](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22289896_0007.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


