De vitiis fabricae primitivae intestini recti et orificii ani : dissertatio inauguralis medico-chirurgica / auctore Mauritio Loeper.
- Loeper, Moritz.
- Date:
- 1826
Licence: Public Domain Mark
Credit: De vitiis fabricae primitivae intestini recti et orificii ani : dissertatio inauguralis medico-chirurgica / auctore Mauritio Loeper. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
25/40 page 25
![jnculcandum est, ut disquirant, an neonatus post quartara et vicesimam Iioram me- conium dejecerit, nec ne. Quod si non evenit, anus digito, aut specillo exactissi- me perscrutandus, membranaque hoc modo non detecta^ quia altius haeret, injectio- nibus aquae tepidae, statim refluentis, si membrana exstat, de vitii existentia nobis persuadendiim et operatio baud mora administranda est. Etiamsi autem defonnitas tempestive dignoscitur, tamen eventus medelae a situ iiaturaque membranae, intes- tinum occludentis, pendet. Si membrana digito attingitur, praedictio fausta. ope- ratio facilis est; saepe membranam cedere sentimus, si infantuli clamoribus stercora retenta versus earn compelluntur. Repleto intestino atque expanse, fluctuatio post et circa membranam facile animadvertitur. Exempla operationis prosperae in hac obturationis specie Curtial (61), Petit aliique refcrunt. Si diutius operatio differ- tur, infantuli sequelis retentionis faecum diuturnae, etiamsi operatio turn contigerit, interficiuntur, quod Ledel (62) et Burg (63) experienliae testimoniis confirmant- Mali indoles vero nonnunquam ea est, ut operationem mature institutam infaustus excipiat eventus, si tunica obturatoria intestini nimis crassa, vel tarn alta est, ut digito attingi nequeat. Casum notatu dignum prioris generis Engiran (64) me- moriae prodidit: infans quatucr dierum nihil meconii edidit, licet anus rite con- formatus esset; specillum introdactura corpus durum tetigit, quod E. acu triquetra perforavit, quo facto ingens* faecum moles prorupit, niliilominus autem infans post mensem pertinaci obstructione abiit. Instituta sectione cicatrix dura circa locum perforatum apparuit, quae faecum dejectionem prohibuit. Similem exitum casus a Triorden (65) enarratus baud dubie sortitus esset, si operatio eodem modo esset administrata, nam apud infantulum,- tertio vitae die atresia defunctum, membrana decern lineas crassa, fere car(ilaginea in intestino recto deprehende- batur. Impedimento] tam sublimi, ut digito baud attingatur, summae temerita- tis est, instrumentum, duce deficiente, immittere, nunquam enim scire licet, num membrana, an intestini paries incidatur. Kihil ergo superest, quam ut anus arti- ficialis circa ventrem instituatur. Etiamsi membrana minus alte haeret, tamen ani angustia, quae tanta est, ut digitus inseri nequeat, operationem ancipitem reddere CfiO Obs. anat. sur les os pag, T4» (62) Eph. N. O. D. III. a. 2. o, 5, ' ' (63) Misc, N. C, D. 3. a. 6. o, 58. (64) Memoir, de l’acad» (63) Obs. p, 60. 4](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22340816_0027.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


