Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera medica / Bernard. Ramazzini. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Royal College of Physicians of Edinburgh. The original may be consulted at the Royal College of Physicians of Edinburgh.
370/450
![satageret, capillos a vertice revocando; nullum pro- pterea honorem a senalu libentius accepit quain jus laureae coronae perpetuo gestandae. Mirari subit, quomodo omnes fere Suetonii caesares hac defor- mitate laborarint, nti Augusius, Tiberius, Caligula, Otho, Domitianus, quem propter saevitiem Neronem calyum per contemtum appellabant, unde Ausonius: . . quem calvum dixit sun Roma Neronem. A solo calvitiei nomine ita offendebatur iste, ut, si apud ilium quis alicui calvitiem pro joco yel jurgio ob- jectasset, pro capitali crimine haberetur. Apud Ju- daeos quoque, ut e sacra liistoria liabemus, calvilies in contuineliam trahebatur, quam ob causam Elisaeum prophetam, ute lib. II. reg. cap. 2., vers. 23., subsannan- tes pueri vociferabantur, ascende calve, ascende calve, quibus ille indignatus maledixit, et mala imprecatus est, unde paulo post quadraginta duo ex iis misere discerpti fuere. Adeo deformis quocunque loco et tempore inter homines habita est calvities , ut nemo non illam obtegere satagat, recte proplerea Ovidius: Turpe pecus mutilum, turpis sine gramine cam- pus Et sine fronde arbos et sine crine caput. Quoniam igitur fugaces anni senum capitibus tale praesidium et decus surripiunt, quales sunt caj>illi, ars, naturae imitatrix, senili aetati bene consuluit comas adscititias tain elegantes construemlo, quae praeter beneficium venerationem conciliant. Neque dubitari licet, quin licta hujusmodi capillamenta prae- ter elegantiam multae sint saliibritatis, dum passim videre est, medicos aetate graves et silicernio jam proximos non, ut olim, undo vertice et prolixa barba famam sibi aucupantes, sed imberbes et capillatos in publicum procedere ad aegros invisendos et disser- tationes ab exedris liabendas. Nisi ergo aliqua ]>ar- ticularis affectio adsit, veluti cephalalgia et oculorum lippitudo, cum interdum exstent, qui nec pileolmn se- riceum perferre queant, nostrorum temporum^ con- suetudo tales comas ex alienis capillis gestandi inva- luit. Carolus V. imperator cum in Italiam venisset, imperii coronam a summo pontifice Clemente septimo I](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21957460_0370.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


