Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera medica / Bernard. Ramazzini. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Royal College of Physicians of Edinburgh. The original may be consulted at the Royal College of Physicians of Edinburgh.
418/450
![conditionis non solum in nrbe, sed etiam in vicis ac pagis. Itaqne cum multi olim illam tenuerint, et mo- do adhuc teneant, non est res, quae non a quolibet praestari queat; praesertim cum liic non sit opus multis aut exquisitis rebus, sed tantum, ut quis inci- piat, et sensim adsuescat. Nec obstat, quod Plato dicat, eos, qui in repn- blica versantur, non posse vitam ordinatam tenere, quia saepe opus est calores ct frigora et ventos et imbres et nives ac varios labores perpeti, quae non conveniunt vitae ordinatae. Respoiuleo enim, hujus- modi incommoda non esse magni momenti (ut supra ostensum est), si vitam sobriam a«as in cibo et potu, quod facile est iis, qui in republica versan- tur, et maxiine conveniens, turn ut a morbis, qui functiones publicas impediunt, se praestent immunes, turn ut niehte in omnibus, quae occurrunt, negotiis magis vigeant. ANNOTATION ES. Nemo fere est, quodcunque vitae genus elegerif, qui senectam animo non praesumat, eamque facilem, vegetam, operosam, qualem Hesiodum habuisse fe- runt, non exoplet, at perpauci sunt, qui viam, qua ad hujusmotli senectam sit eundum, velint cajxessere, idcirco in qualibet civitate non pauci spectantur se- nes, sed quales describit Juvenalis satyra decima; at perpauci sunt, cpii forti et valida senecta ad pu- blicum bonum apta perfruantur; Plato propterea se- nes a reipublicae administratione removendos vole- bat, quia ut plurimum morbosi sint. Qui merent in castris ob varium vitae genus, aliquando lautum, sac- ])ius tamen inter famis ac sitis tolerantiam traductum, jierraro facilem senectam assequuntur, sic pariter, qui m agris exercentur, et qui in urbibus mechanicis artibus et laboribus sunt addicti. Fonan soli, qui Palladis studiis se devoverint, sortem lianc assequi possuntj si justum vitae regimen servare velint, ut tale senium possideant, in quo ad publicam utilita- tem opera edant, doctiora , ingeniosiora, ex (fuilms vitam posthumam adipiscantur. IIirrociiATES jam senex opus conscrijisit Aphorismorum sen potius ora- culorum, Galeni quoque opera senilia clariora sunt.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21957460_0418.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


