Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera medica / Bernard. Ramazzini. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Royal College of Physicians of Edinburgh. The original may be consulted at the Royal College of Physicians of Edinburgh.
421/450
![quod idem quoque in ])estilentia evenit, quae pin- guiores victimas sihi mactari exoptat. Senes pestilentiain miniine sentire scripsit Pli- Nius 1), quod non aliam ob causam fieri putarim, qnam quod corpora senum sicca sint, nec externis impressionibus tam obvia, uti juvenilia corpora, quae laxiora sunt; rationem aliam affert Julius Caesar Zarottus de medica Martialis interpretatione, pu- tat enim, pestilentiain morburn calidissimum esse, ideoqne senum cor]>ora minus afficere. Exstat a piul Marti a lem libro tertio epigramma facetissimum in mulierem quandam nomine Yetustinam, quae, licet ve- tula et rugosa, catulliebat, gestiebatque, ut nuberet; dam itaqiie in illam variis scommatibns jocatur, hosce habet versus: Cum bruma mensem sit tibi per augustum, Rcgelare nec te pestilentia possit, Glides du cent as nupturire post mortes. Yariis ratiouibus contendit interpres, quas hie refer- re non vacat, ostendere pestilentiam morburn esse calidissimum , ideoqne ex mente Martialis ipsain pestilentiam ineptain esse, ut feminam illam ob se- nilem aetatem perfrigidam posset calefacere; inge- niose quidem interpres, sed cui non tam facilem as- sensum largiri quis possit, pestem morburn calidum esse, cum saepissime paucain febrem habeat adjun- ctam, ut medicis etiam imponat, sed pestem senes minus aflicere eo, quod senilia corpora squallida sint et sicca. Id ipsuin quoque in pestilentiis , quae ani- malia interduin corripiunt, observare est. Yidimus annis elapsis in gravi epideinia, qnae bovino genere bellum ad internecionem usque indixit in tota con- tinent serenissiini Yeneti dominii, (quod morbi genus hoc anno magno populorum damno per totam fere Italiam acriter serpit, ac potissimum in agro Roma- no), vidimus, inquam, boves pinguiores et magis to- rosos a morbo pestifero promtius corripi quain boves vetulos et strigosos, uti in dissertatione, quam inPata- vino Ijceo habui, et publici juris feci, inter cetera phaenomena anuolavi. 1) Hist. nat. bib. VII. cap. 50.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21957460_0421.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


