Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera medica / Bernard. Ramazzini. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Royal College of Physicians of Edinburgh. The original may be consulted at the Royal College of Physicians of Edinburgh.
422/450
![PENS. XIY. Quare cum vita ordinata adeo sit utilis, adeo vir- tuosa, pulchra et sancta,* digna cst, quam omnes am- plectantur, praesertim cum facilis sit et hominis na- turae maxime consentanea. Nemo, qui illam secta- tur, adstringitur, ut tain parum comedat, aut bibat, quam ego, nemo vetatur vesci fructibus, pisce et aliis, quibus ego non vescor. Ego parum comedo, quia tan- tillum satis est parvo et debili meo stomachn. Ab- slineo fructibus, pisce et similibus cibis, quia nxibi nocent; qui vero talibus juvantur, possunt, imo de- bent illis uti, tantum abest, ut sint vetandi. Cuilibet tamen cavendum, ne inajorem quantitatem etiam com- modissimi cibi vel potus assumat, quam ventriculus ipsius facile possit concoquere. Unde, qui nullo cibi vel potus genere offenditur, ei sola quantitatis regu- la, non qualitatis est servanda, quae res factu est facillima. Nemo hie mihi objiciat, multos reperiri, qui, etsi inordinalissime vivant, sani tamen ad ultimos vitae terminos perveniunt; quia, cum haec res sit incerta, periculosa, et rarissime accidat, non debet ejus fidu- cia nos inducere ad vitam inordinatam. Non est prudentis, tantis se exponere morboriun et mortis periculis ac incommodis spe eventus felicis, qui ra- rissimis obtingit. Magis securus est vitae senex pra- vae complexionis, tenens \ itae regulam, quam jnve- nis robustissimus absque regula vivens; qui tamen probi est temperamenti, potest cum recto vitae or dine longius producere vitam, quaiu qui est pravi. Et potest interdum fieri, ut homo sit tarn boni et firmi temperamenti, ut etiam absque tanta regula possit vivere sanus annos plurimos, et mori in extrema senectute per puram resolutionem, sicut Yenetiis acci- dit procuratori Thomae Contareno et Paduae viro nobili Antonio Capo di vacca. Sed talem vix unuin invenias inter centum millia. Unde, quod ad alios attinet, si quis ex illis diu sanus vivere exoptat et absque dolore et molestia mori ]>er resolutionem: hoc cnim modo, non aliter, potest frui fructibus ta- lis vitae, qui sane sunt plurimi, et singuli eorum ma- ximi aestimandi.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21957460_0422.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


