Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera medica / Bernard. Ramazzini. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Royal College of Physicians of Edinburgh. The original may be consulted at the Royal College of Physicians of Edinburgh.
434/450
![appetitus, etsi o])timi sint temperament! et naturae robuslissimae, quia tales quotidie sunt expositi mille inorbis et mortibus, sicut quotidiana exjjerientia do- cet, et ipse in me sum expertus, cum juvenis essem. Scio, cfuam ilia aetas sit inconsiderata et propter ca- loris abundantiain animosa et sibi ubique praefideus spe bona in omni re, turn propter defectum experien- tiae, turn quia se putant ad omnia satis lirmos et yalidos. Unde audacter se periculis quibusvis expo- nunt, et, abacta ratione traditoque rationis imperio in manibus concupiscentiae, quaerunt ubique satisfa- cere suis desideriis, nec advertunt miseri, se hac ra- tione multos morbos ac saepe mortem praematuram sibi accersere, quorum malorum alterum est toleratu acerbum, alterum intolerabile et tremendum. Mors enim apparet intolerabilis omnibus sensuum et car- nis mancipiis , et potissimum juvenibus, quibus snmmum malum videtur, mori ante tempus. Ea- dem tremenda illis, qui peccata sua, quilms vita ista mortalis est plena, et viudictam divinac jusliliae in l)oenarum aeternitate considerant. Eg’o vero contra ab utroque hoc malo sum imrnu- nis : a inorborum metu, quia certus sum, non facile me posse in morbum incidere, morborum causis per sanctam medicinam sobrietatis excisis, a mortis au- xio metu, quia tot annorum usu didici locum dare rationi. Unde non solum mi hi turpe videtur, timere id, quod vitari nequit, sed etiam spero, cum ad il- lud punctum venero, non modicam gratia Jesu Chri- sli sentire consolationejn. Praeterea finis istc adhuc procul abest. Scio enim, me (fortuitis eventibus sepositis) non moritu- rum nisi per puram resolutionem, eo, quod per vitae meae regulam onnies alios aditus inorti occluserim. Pulclira et desiderabilis mors, quam natura nobis atfert via resolutionis. Cum enim natura vinculum ATitae nostrae elFecerit, facilius invenit modurn illius solvendi, et dal majores inducias, ut lenissime sol- vat. Talis mors non obvenit nisi post long’issima aetatum sj>atia, et vi sumniae debilitatis, ([ilia sensim longo temporis tractu eo redig'untur homines, ut non possint amplius ambulare, nec etiam nisi difficullcr ratiocinari, fiuntque coeci, surdi, curvi, a quibus ma- ils per gratiam Dei video me adhuc procul abesse,](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21957460_0434.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


