De phlegmatiae albae dolentis pathologia. Dissertatio inauguralis medica ... / auctor Albert. Rud. Eduard. Bohm.
- Bohm Albertus Rudolphus Eduardus.
- Date:
- 1833
Licence: Public Domain Mark
Credit: De phlegmatiae albae dolentis pathologia. Dissertatio inauguralis medica ... / auctor Albert. Rud. Eduard. Bohm. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Royal College of Physicians of Edinburgh. The original may be consulted at the Royal College of Physicians of Edinburgh.
22/98 (page 14)
![tica cernitur; id, quod Burns (19, b. p. 608.) con- tendit. Pro portione vehementiae et naturae febris pulsuum ictus intra sexagesimam horae partem no- naginta ad centum ct triginta numerarunt scripto- res, imo Meissner (I. c. p. 76.) centum et quin- quaginta. Semper igitur pulsus celer est, et cele- rior fit una cum morbi incremento; durus contra et plenus non nisi sub initio morbi invenitur, deinde autem plerumque celerior et parvus se praebet, sive contractus eiiam sive mollis. Febris in nonnullis aegrotis duas tresve septimanas, in aliis sex ad octo et plures insuper perdurat (White 7. p. 11. Casper 18. p. 11.) Morbus noster, si paucis diebus post partum puerperis occurrit, indolem etiam peculiarem morbi puerperalis habet, vel potius puerperii. Una cum febre vehemens primum, nocturno saepissime tempore [Struve (p. 16.), Goldmann (51. II. p. 348.)], exorditur dolor e regione ple- rumque inguinali, interdum etiam ex osse sacro, raro ex poplite (White 8. p. 20.) aut crure, si cxtremitas inferior affecta est; e fovea contra axil- lari in extremitatibus superioribus morbo affectis. Dolores ipsi vel vagi vel fixi sunt, et ab aliis scrip- toribus vasis Ijmphaticis, ab aliis vcnis, ab aliis nervis etc. tribuuntur. >»Aegroti,« inquit Struve, «conqucruntur jam nunc sacpius de doloribus, vel vagis, vel fixis, quos scntiunt tum in regione cur-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21709415_0024.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)